Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Consumptis necessariis, coepit fames invalescere, populus inopia laborare, pluviarum intemperie putrefieri tentoria, exercitus deperire.

Referre casus singulos, qui in tanta obsidione et tanto continuo tempore per loca varia diebus pene singulis accidebant, longum esset enumerare, et historiae compendio, quod studiose quaerimus, valde contrarium: unde, omissis specialibus, generalia prosequamur. Inter hos igitur assidui Martis eventus varios, cum jam quasi in mensem tertium protracta esset obsidio, coepit in castris victus deficere, et prae alimentorum inopia exercitus laborare. Cum enim ab initio maximam rerum necessariarum habuissent opulentiam, et equis eorum non deessent pabula, more imprudentium arbitrati sunt, quod se in eodem statu deberent continuare tempora, nihil sibi facientes reliquum; sed concessa abutentes ubertate, infra paucos dies quae ad multos sufficere poterant, si congruo dispensarentur moderamine, profligabant victualia. Non erat in castris modus, nec prudentibus amica parcimonia; sed ubique luxus, ubique superfluitas: nec solum in his quae ad hominum pertinebant alimoniam, verum et in cibis jumentorum, et in equorum pabulis, omnis omnino modus defecerat: unde factum est ut exercitus ad tantam redigeretur inopiam quod, fame invalescente, pene populus deperiret universus. Colligebantur ergo ad invicem, praebitis inter se juramentis quod aequis portionibus et bona fide, cuncta quae lucro cederent, dividerentur: trecentorum aut quadringentorum simul egrediebantur agmina, universam perlustrantia regionem, ut sibi victum quacunque ratione procurarent. Hi tale propositum habentes, in principio, antequam cives ad eos egredi et insidias moliri consuevissent, dumque suburbana longe lateque gregibus et armentis, frumento, vino, et aliis redundarent alimentis, cum multa praeda, et uberibus spoliis, et victu plurimo revertebantur unde praedicta in castris fuerat opulentia. At nunc exhaustis locis conterminis, et Turcis, qui prius timore contabuerant, resumptis viribus, et animositate recepta, sua loca defendentibus, aut vacui penitus revertebantur; aut, quod saepius contingebat, interemptis omnibus, non supererat, qui vel de eorum interitu castra certificaret. Invalescebat igitur per singulos dies fames et inedia; ita ut vix pro duobus solidis, qui uni personae semel in die sumpto cibo, sufficeret, panis inveniretur. Bos vel juvenca, quae ab initio quinque dabatur solidis, duabus marcis vendebatur; agnus vel haedulus, qui pro tribus aut quatuor denariis dari consueverat, quinque aut sex solidis vix repertus vendebatur. Equo autem pro cibo necessario per noctem octo vix poterant solidi sufficere: unde factum erat ut qui advenientes equorum secum deduxerant plus quam septuaginta millia, vix in castris haberent duo millia, caeteris fame et algore consumptis: quique superesse videbantur, inedia tabescentes quotidie, et frigoris attenuati violentia, paulatim deficiebant. Computruerant praeterea castrorum papiliones et tentoria, ita ut multi quibus adhuc victus supererat, consumpti frigoris inclementia, vitam exspirare cogerentur. Tanta enim erat aquarum inundantia, et pluviarum intemperies, ut et victus et vestes computrescerent, et non esset locus ubi aut capita, aut necessariam possent in sicco locare supellectilem. Tanta igitur lues legiones in castris oppresserat, ut jam locus deesset sepulturae, jam funeribus exsequiarum negarentur officia. Si qui autem adhuc vigoris aliquid in se videbantur habere, ne ipsi quoque pari consumerentur periculo, aut in fines Edessanos ad dominum Balduinum, aut in Ciliciam ad eos qui urbibus ibi praeerant, aut ad alia loca quaelibet, quae in nostrorum jam devenerant potestatem, occulte se conferebant. Sic ergo his abeuntibus, aliis vero languore et fame consumptis, aliis etiam peremptis gladio, adeo comminutus erat exercitus, ut vix ejus dimidium videretur superesse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License