Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


LIBER QUINTUS

CAPUT PRIMUM. Cives Antiocheni a finitimis subsidia vocant et obtinent: eorum auxilia circa castrum Harenc tentoria locant.

Interea cives Antiocheni, simul et eorum dominus, pro statu suo valde solliciti, videntes nostrorum longanimitatem et in laboribus perseverantiam, quodque nec fame nec frigoris inclementia ab incepto poterant revocari; sed inter tot molestias propositum continuare satagebant, missis epistolis et crebris legationibus, principes finitimos in sui subsidium evocare contendunt, orantes et persuadere nitentes attentius, quatenus fratrum compassione moti, eis opem maturare non differant. Modum etiam, quo sibi subveniri possit commodius, insinuant talem; ut ad urbem accedentes, occulte in insidiis lateant, exspectantes ut cives more solito cum hostibus, secus pontem congrediantur, et circa eos detineantur occupati; dumque circa id tam interiores quam exteriores plurimum fuerint negotiosi, tunc irruant subito et incautos opprimant; futurumque esse, ut et ante et retro eis occurrentibus, nec uni ex eis liceat mortem evadere. Factum est igitur per eorum jugem instantiam, quod ab Halapia, Caesarea, Hama, Emissa, Hierapoli, et aliis conterminis civitatibus ad ingentem numerum congregata militia, clam et sine tumultu, sicut in mandatis acceperant, accedentes, circa castrum cui nomen Harenc, quod ab Antiochia vix quatuor decim distat milliaribus, castra taciti locaverant: propositum habentes, sicut ab Antiochenis formam receperant, nostris circa urbis assultum occupatis, ex improviso irruere. Verum fidelibus locorum incolis, qui nostris multo usui saepius fuisse noscuntur, statum eorum et adventum significantibus, principes praemoniti conveniunt ad invicem, super eo negotio deliberaturi. Placuit itaque demum, ut omnes quotquot in exercitu erant equites, equos quibus uti possent habentes, circa primum noctis crepusculum armis instructi, clam et sine tumultu vexilla suorum sequentes principum, in silentio castris egrediantur; pedites autem in castris remaneant, pro tuitione castrorum solliciti, quousque majores proficiscentes, auctore Domino revertantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License