Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. Nostri principes, peditibus ad castrorum tuitionem relictis, cum equestri manu hostibus praecedunt obviam, victores in castra redeuntes.

Sub primo igitur noctis crepusculo, sicuti condictum fuerat, a castris egressi per pontem navium, vix septingentos secum eduxerunt equites, ad eum proficiscentes locum, qui medius inter lacum, de de quo superius fecimus mentionem, dum de urbis situ loqueremur, et Orontem fluvium, qui a se quasi unius milliarii distant spatio: ibi ea nocte quieverunt. Hostes vero nihilominus eadem nocte, eumdem fluvium per pontem superiorem transierant, de nostrorum adventu ignari penitus. Mane autem facto, ubi lux prima terris se intulit, nostri cum omni celeritate arma corripientes, in sex acies suum ordinant exercitum, certis ducibus praesignatis. Turci vero, jam in vicino constituti, habentes compertum per exploratores, quod nostri eis occurrebant, ipsi etiam de suis copiis duas acies praemiserant, reliquarum copiarum majore turba subsequente. Factum est autem divinitus, ut nostri, qui vix erant, ut praediximus, septingenti, per turmas, juxta rei militaris disciplinam dispositi, quasi suscepto de supernis incremento, infinita millia viderentur. Procedentibus itaque paulatim contra se legionibus, coeperunt eorum primae acies in nostros cum impetu irruere maximo; et immissa sagittarum grandine, ad suos habere recursum. Nostri autem eorum neglecto impetu, sed quominus accedentes, vibratis solito vigore lanceis et gladiis incumbentes, eos in unam compellunt turbam solidari; comprimentibus autem eos locorum angustiis, hinc lacu, inde fluvio evagandi licentiam inhibente; videntes quod ad consuetas discurrendi artes et sagittandi habilitatem recurrere non dabatur, nostrorum non valentes sustinere instantiam, et se prae timore gladiorum comprimentes, in sola fuga spem salutis constituunt; dantes ergo terga, fugam arripiunt. Nostri vero certatim insectantes, usque ad praedictum eorum castrum, Harenc nomine, quod a loco pugnae decem distabat milliaribus, eos occidendo et stragem infinitam operando, persecuti sunt. Videntes autem oppidani, suos in fugam versos, hostium gladiis pene omnes occubuisse, timentes post eorum casum in praesidio remanere, succenso oppido, ipsi quoque in fugam versi sunt. At vero regionis incolae Armenii et alii fideles, quorum illic multa erat copia, praedictum occupant municipium, illud statim nostris principibus antequam redirent ad castra, resignantes. Ceciderunt illa die de hostibus quasi ad duo millia: ex quibus quingenta capita reportantes, erecti in spem bonam, et de gemino qui eis acciderat triumpho, laetantes, cum mille validis equis, qui eis plurimum erant necessarii, et spoliis ingentibus ad castra reversi sunt, Domino maximas persolventes gratiarum actiones.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License