Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. Quae fuit occasio, quod ita subito Orientem occupavit; et quod idem Hierosolymam veniens, templum Domini reaedificari praecepit.

Cooperabatur sane ad eorum propositum, quod paucis ante annis praedictus Cosroe, eamdem Syriam violenter ingressus, urbes dejecerat, concenderat suburbana; et ecclesias subvertens, populum captivaverat; et, Urbe sancta effracta, hostiliter in ea triginta sex civium millia gladio perimens, crucem Dominicam et loci ejusdem episcopum Zachariam, cum residuo populi tam urbis quam regionis universae secum transtulit in Persidem. Hic enim rex Persarum potentissimus, domini Mauritii Augusti (cujus adeo familiaris fuit beatus papa Gregorius, ut unum de liberis ejus de sacro fonte susciperet) filiam nomine Mariam in uxorem duxit; cujus gratia conjugii, lavacrum regenerationis adeptus est, fuitque Romanorum amicissimus, quandiu praedictus vixit imperator. Quo demum a Phoca Caesare, qui eidem postmodum in imperio successit, proditiose interfecto, abominatus eorum perfidiam, qui tam nefarium hominem, et adhuc domini sui caede cruentatum, super se regnare passi fuerant, quasi occultae societatis reos et illius sceleris habentes conscientiam: imperii fines violenter ingressus est, in res eorum violenter desaeviens, soceri necem, uxore stimulante, ultum iri desiderans: subactisque caeteris regionibus, quae Romanorum suberant ditioni, novissime Syriam, ut praemisimus, obtinuit, populis ejus aut peremptis gladio, aut secum in Persidem deductis. Ingressi ergo Arabes, terram habitationibus reperientes vacuam, majorem subjiciendi eam sibi repererunt opportunitatem. Sic ergo urbem Deo amabilem, Hierosolymam videlicet, paribus calamitatibus involutam comprehendentes, populo, qui in ea orat modico, ut eis factus tributarius extremis conditionibus deserviret, pepercerunt, permittentes eis suum habere episcopum et ecclesiam, quae, ut praedictum est, dejecta fuerat, reparare, et religionem libere conservare Christianam. Dum autem in eadem civitate princeps supra nominatus moram faceret, coepit diligenter a civibus percunctari, et maxime a viro venerabili Sophronio, ejusdem loci episcopo (qui Modesto piae memoriae jam defuncto successerat) ubinam esset locus in quo templum Domini fuerat, quod a Tito Romano principe, cum ipsa urbe dirutum fuisse legitur: qui ostendentes ei locum designaverunt, aliqua vetusti operis exstantia vestigia demonstrantes, ubi sumptibus qui sufficere possent ad impensam designatis et convocatis artificibus, subjecta pro votis materia tam ex marmorum diversitate quam ex lignorum differentia multiplici, templum aedificari praecepit. Quo postea infra modicum tempus, juxta conceptum mentis feliciter consummato, quale hodie Hierosolymis esse dignoscitur, multis et infinitis ditavit possessionibus, unde suppeterent facultates ad habenda perpetuo ejusdem sarta tecta, et vetera renovanda, et continenda luminaria per manum eorum qui in eodem templo deservirent. Quae autem sit illius forma, et quae operis elegantia, quoniam pene omnibus notum est, non est praesentis tractare negotii. Exstant porro in eodem templi aedificio, intus et extra, ex opere Musaico, Arabici idiomatis litterarum vetustissima monumenta, quae illius temporis esse creduntur: quibus et auctor, et impensarum quantitas, et quo tempore opus incoeptum, quoque consummatum fuerit, evidenter declaratur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License