Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Hostes redeuntes cum victoria, ante portam civitatis nostrorum gladiis obtruncantur; cadunt ex eis duo millia. Dux loricatum per medium dividit.

Nec mora, dum ordinatis aciebus et erectis vexillis, hostium praestolantur adventum, ecce advolant, qui eos in vicino constitutos denuntiant, et nostros armari, et hostibus exire obviam, multa vociferatione hortantur. Illis vero appropinquantibus et eatenus vicinis, quo nostris progrediendum esse videretur, invocato de supernis auxilio, mutuo se exhortantes, vibratis hastis, pristinae virtutis memores, in eos unanimiter irruunt, gladiis instantes cominus. Dumque solita eis incumbunt instantia, et injuriae memores, quam pertulerant, nec respirandi permittunt ferias, emarcuit virtus eorum, et prae timoris angustia renibus dissolutis, in fugam versi, versus pontem civitatis certatim contendunt. Sed praevenerat eorum molimina, in hujusmodi assuetus negotiis, Lotharingiae dux illustris; et locum, qui ante pontem eorum erat aliquantulum eminentior, cum suis occupat; et eos quos venerabiles principes gladiis insectabantur, ad pontem volentes effugere, aut gladiis obtruncat, aut in agonem unde fugerant violenter redire compellit perituros. Instat comes Flandrensium, tanquam vir strenuus; et armorum usum habens familiarem, cum suis sequacibus hostium prosternit agmina, objiciens animosius et frequenter quae in nostros mala commiserant, exaggerat. Normannorum vero nihilominus comes, a paterna virtute non degener, strenue nimis in eodem desudat opere. Comes quoque Tolosanus, zelo Dei succensus; Hugo etiam Magnus, regii memor sanguinis et a tantae dignitatis culmine non recedens; comes Eustachius, domini ducis frater; Balduinus quoque, Hermancorum comes, et Hugo de Sancto Paulo, cum aliis nobilibus, tanta hostes animositate insequuntur, tanta in eos virtute desaeviunt, ut contritis eorum viribus, more pecudum impune caederentur. Acxianus autem urbis portas post suos, quos inde ad pugnam emiserat, claudi praecipiens, ut eis animos ampliores infunderet, et pro desperatione reditus, magis animaret ad praelia, dum sibi credit consulere, suos inconsulte trahit in ruinam; dum enim nostrorum impetus et armorum instantiam sustinere non valerent diutius, salutis unicum erat fuga remedium, cujus spe frustrati penitus, passim gladiis caeduntur et pereunt, qui ea via mortem poterant evasisse. Erat autem in castris tantus armorum fragor, et gladiorum tinnitus et coruscatio, equorum fremitus et populi vociferantis clamor, quod nisi armorum genus manifestam inter eos praeberet differentiam, multos potuisset error indiscretus imminentibus subjecisse periculis aut sinistris casibus exemisse. Matronae autem civitatis cum filiabus et parvulis, senes quoque et imbellis populus, de turribus et muro suorum stragem contuentes, gemitibus et lacrymis suorum deplorant exterminium: Felicia judicantes quae praeterierant tempora; eos felices nihilominus, quibus mors amica pridem contulerat, ne istis involverentur calamitatibus. Quaecunque fecundas, beatas prius matres reputaverant, nunc mutato cantico, faustas esse steriles, et matribus multo praedicant feliciores. Acxianus interea populum suum videns penitus defecisse, quodque residuum erat gladiis expositum, strage vicina consumendum, portas praecipit sub omni celeritate aperiri, ut populi reliquias in tuto permitteret collocari. Reserato autem aditu tanta per pontem fugientium facta est turba et tumultus, ut hostibus insectantibus, et prae timore se invicem comprimentibus, infiniti praecipitarentur in fluvium. Dux vero Lotharingiae, etsi in toto conflictu optime se habuerat, tamen circa pontem jam advesperascente die, tantum tamque insigne virtutis, qua singulariter praeeminebat, dedit argumentum, ut perpetua dignum judicetur memoria factum ejus celebre, quo se universo exercitui reddidit insignem. Nam, postquam multorum capita loricatorum, sine ictus repetitione, solita virtute amputavit, unum de hostibus protervius instantem, licet lorica indutum, per medium divisit, ita ut pars ab umbilico superior, ad terram decideret; reliqua parte super equum cui insederat infra urbem introducta. Obstupuit populus, visa facti novitate; nec latere patitur, quod ubique praedicat, factum tam mirabile. Cecidisse ea die dicuntur de hostibus, quasi ad duo millia: quod nisi nox importuna, nostrorum titulis et palmae invidens, se intulisset immatura, finem ea die procul dubio Antiochenorum habuisset negotium. Tanta autem circa pontem et in flumine perpetratae caedis exstabant vestigia, ut mutato colore fluvius totus ad mare sanguineus descenderet. Fama est etiam, et ita per quosdam fideles, qui ab urbe egressi ad nostros se contulerunt, plenius innotuit, quod duodecim de majoribus eorum satrapis, in ea congressione gladiis obtruncati, irreparabile civitati damnum intulerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License