Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Nostri in capite pontis praesidium construunt, victoriae signum ad naves dirigunt.

Luce demum postera solito cursu terris restituta, iterum convenerunt principes adinvicem, gratias Omnipotenti pro collata exhibentes victoria, ut de instantibus deliberarent negotiis. Visumque est omnibus expedire, ut ad id quod prius conceperant redeuntes, munitionem quamdam in capite pontis erigerent, ut et civibus praepediretur exitus et nostris securior discurrendi ministraretur facultas. Erat autem ibi, ut praedixisse nos meminimus, superstitionis eorum oratorium; ubi etiam sepulturae suorum, locum deputaverant. Illuc ergo tam nocte praeterita, quam diei parte sequentis jam exacta, defunctorum suorum transtulerant et sepelierant corpora. Quod ut plebi nostrae plenius, et pro certo compertum est, illuc violenter irruentes, occasione spoliorum, quae cum ipsis tradita fuerant sepulturae, sepulcra violant; sepultos effodiunt, aurum et argentum, et vestes pretiosas cum ipsorum funeribus de monumentis extrahentes. Factum est autem, ut qui prius de numero interemptorum, eo quod de nocte consummatum erat praelium, dubitarent, per hanc talem revelationem facti doctiores, pleniorem de hesterno negotio laetitiam conceperint. Nam praeter eos qui in flumine variis casibus submersi sunt, et qui in urbe sepulti, quique lethaliter saucii, mortem adhuc praestolabantur imminentem, mille quingenti in praedicto loco reperti sunt. Ex quibus trecenta vel ampliora capita ad portum dirigentes, nostros qui illuc ab hesterno conflictu redierant, laetificaverunt admodum: Aegyptiorum quoque legatos, qui nondum a portu discesserant, plurimum in eo facto deterrentes: unde factum est, ut qui in montibus et speluncis, et silvis et frutectis, ab hesterno elapsi periculo, latebant, audita nostrorum victoria, ad castra se contulerunt; multique milites, quos in praelio cecidisse crediderant, sani et incolumes, auctore Domino, reversi sunt. Unde recepto populo, qui ad varia loca se contulerant, castrum circa pontis initium, ex ipsis lapidibus, quos de monumentis effoderant, unanimiter et ferventi studio muro erigunt solido, et erectum vallo profundo communiunt. Dumque inter principes de ejus custodia esset deliberatio, et nemo esset eorum, qui tanto oneri se vellet subjicere; et causas quisque pro sua excusatione varias allegaret, vir Deo amabilis, dominus comes Tolosanus, ultro se obtulit; et publicae utilitatis gratia novum praesidium in suam suscepit curam. Unde et universarum expeditionum gratiam, quam toto anno valde demeruisse videbatur, sibi reconciliavit in integrum. Nam ab aestate praeterita, per totam insequentem hiemem, occasione cujusdam aegritudinis, ita remissus jacuerat, et pene inutilis, ut curam exercitus, quam principum aliorum quisque pro viribus et studio supportabant indefesso, ipse solus videretur negligere, nemini se exhibens munificum, nemini affabilitatis gratiam indulgens; eratque id in eo notabilius, eo quod omnibus aliis amplius posse et habere plura diceretur. Ut igitur et desidiam simul et avaritiam excusaret, onus praedictum gratanter assumpsit. Praeterea in manu domini Podiensis et quorumdam nobilium quingentas dicitur marcas argenti examinati, ad restaurationem equorum, quos in conflictu amisisse contigerat, dedisse. Unde ejus facti animosiores domestici, de damno equorum resarciendo habentes fiduciam, hostibus solito fortius instabant; et domini comitis, quam passus fuerat, lenita est invidia, ita ut ab omnibus pater et conservator exercitus appellaretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License