Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Civitas subito amplius angustatur, munitione nova super Occidentalem constituta.

Porta igitur pontis per praedictum novum praesidium, in quo quingentos viros fortes dominus comes locaverat, sic obsessa, ut civibus per eam non nisi cum maximo periculo pateret exitus, nostri ad necessaria prosequenda discurrebant liberius. Hostes vero jam non nisi per portam Occidentalem, quae inter radicem montis et fluvium erat, exire poterant. Et licet nostris, quorum castra omnia trans fluvium posita erant, non multum eorum exitus per eam portam posset esse periculosus, quia tamen nimis liberam evagandi videbantur habere licentiam; et vitae necessaria per eam solam adhuc inferebantur obsessis, convenientes iterum, ut super hujusmodi necessarium haberent tractatum, viri virtutum et immortalis memoriae principes, decernunt praesenti plurimum expedire negotio, ut trans fluvium in loco ad id idoneo aliqua constitueretur munitio, ubi aliquo ex principibus locato, illa talis evagandi amputaretur licentia. Cumque de constituenda munitione apud omnes constaret, nemo tamen se obtulit, qui ejus praesumeret tuitionem sibi assumere. Dumque sic haererent, et factum non procederet, dominus Tancredus, vir insignis et industrius, ad id muneris eligitur; sed cum de rei familiaris tenuitate excusationem vellet intexere, praedictus comes Tolosanus ad opus aedificii centum ei marcas argenti contulit; et ut laboris consortibus honestum non deesset salarium, quadraginta eis marcae per menses singulos ex publico sunt deputatae. Sicque factum est, ut in colle quodam eidem portae contermino, ubi pridem monasterium fuerat, praesidio locato, et viris prudentibus et robustis ad ejus deputatis custodiam, dominus Tancredus tam strenue quam feliciter, usque ad consummationem negotii, debita sollicitudine conservavit illaesum. Erat autem inferius, secus fluminis decursum, secessus quidam inter montes et eumdem amnem, herbidus, et pascuorum amoenitate simul et ubertate commendabilis, tribus aut quatuor vix ab urbe distans milliaribus; in hunc ob defectum in urbe pabulorum, Antiocheni equos ex parte plurima transtulerant suos, quod ubi nostris compertum est, clam convocatis equitum cohortibus, quaedam secuti viarum dispendia, ut propositum occultarent, ad locum praedictum conveniunt: ubi occisis qui armentis praeerant nonnullis equitibus, exceptis mulis et mulabus, duo millia nobilium ad castra deduxerunt equorum. Nec erat praeda vel manubiarum genus aliud eo tempore, quod magis exercitui foret necessarium; nam suos tum in acie, tum fame, tum frigore, aliisque casibus innumeris pene omnes amiserant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License