Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X. Nuntiatur in castris, hostilium copiarum adventus. Stephanus Blesensium comes, simulata aegritudine, ad mare descendit, non rediturus.

Interea fama celebri vulgabatur, Persarum principem potentissimum, ad Antiochenorum instantiam et suorum etiam postulationes assiduas, ex universo imperio suo in eorum subsidium innumerabiles dirigere copias; et infinitam Turcorum multitudinem in Syriam ascendere, sub deputatis magistratibus, lege edictali praecepisse. Nec solum ab exterioribus rumor hic originem habebat et incrementum; verum etiam qui de urbe egrediebantur, ad castra nostra habentes refugium, id ipsum consone protestabantur. Cumque per dies singulos magis et magis rumor hic ampliaretur et jam pro foribus dicerentur imminere, timor nostrum concussit exercitum; ita etiam ut dominus Stephanus Carnotensium comes, vir potentissimus et princeps illustris, quem ob meritum singularis prudentiae principes suis consiliis quasi patrem praefecerant, simulata aegritudine, sumpta a fratribus licentia, cum domesticis et familiaribus universis et omnimoda qua plurimum abundabat substantia ad mare descenderet, dicens se apud Alexandriam minorem, quae non longe a portu in littore maris sita, initium praestabat Ciliciae, moram velle facere, quousque recepta plena convalescentia et viribus resumptis, iterum redire valeat: quo discedente, secuti sunt eum, qui in ejus comitatu advenerant, viri quasi ad quatuor millia, qui ad mare perveniens, ad praedictam secessit Alexandriam, rei eventum praestolans: habens apud se propositum quod, si nostris in bello, quod sperabatur futurum, prospere succederet, rediret ad exercitum, quasi de aegritudine convalescens; sin autem, in navibus quas sibi paraverat, cum probro perpetuo et existimationis jactura, redire in patriam tentaret. Quo facto tam notabili et perennem irrogante infamiam, principes qui in castris erant consternati, nobili viro compatientes, qui et decus generis et honestatem propriam tanta culpa funestaverat, coeperunt anxie deliberare quomodo huic tanto malo possent occurrere: ne qui residui erant, pernicioso illius provocati exemplo, simile aliquid auderent attentare. Placuitque tandem de communi consilio ut missa voce praeconia, omnibus generaliter ab exercitu discessus interdiceretur: adhibita poena, quod si aliquis, cujuscunque conditionis officio fungeretur, aut cujuscunque dignitatis cingulo praeemineret, furtim et sine principum licentia, se a castris subtraheret, tanquam sacrilegus aut homicida, perpetuae subjaceret infamiae et ultimum praeterea supplicium cogeretur subire. Factumque est ita, ut tum virtutis amore, tum poenae formidine, nemo jam de caetero, nisi a principibus impetrata licentia, vel ad modicum auderet se a castris subtrahere; sed omnes unanimiter, tanquam viri claustrales, principibus suis sine difficultate et molestia se obedientes exhibebant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License