Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. De statu civitatis dicitur. Boamundi cum quodam fideli de civitate, gratia contracta describitur.

Porro haec civitas Deo amabilis, a tempore apostolorum, ut praediximus, Christi doctrinam et jugum suave, praedicante ei apostolorum principe, suscepit, et usque in praesentem diem fideliter et devote portavit. Dumque totus concuteretur Oriens, successoribus Mahumet ad impietatem superstitionis et perversorum dogmatum universas violenter subjugantibus provincias, haec et eorum languorem respuit; et gentis incredulae dominationem, quam diu potuit, ferre detrectavit. Nam, cum omnes a sinu Persico usque ad Hellespontum, et ab India usque ad Hispanias, haereses illius seductoris, universas occupassent regiones, haec in medio perversarum nationum, quasi sola et singularis, fidei conservavit integritatem, et pro sua stetit viriliter libertate. Nam vix annorum quatuordecim elapsa erant curricula, ex quo perurgente eam intolerabili hostium procella, longis obsidionibus fatigati ejus cives inclyti, et jam diutius resistere non valentes, urbem hostibus nominis et fidei Christianae resignare coacti sunt. Unde factum est quod etiam, adveniente nostrorum exercitu, pene omnes civitatis habitatores fideles erant, sed nullam in civitate habentes potestatem; nam eis negotiationi et aliis mechanicarum artium officiis vacantibus, solis Turcis et infidelibus militare licebat, et majores civitatis administrare dignitates, unde nec arma eis licebat tractare, nec ad curam rei militaris admittebantur: et maxime postquam de adventu Occidentalium Christianorum rumor ad principem civitatis pervenerat, ita suspecti habebantur, et praesertim postquam urbem vallaverat obsidio, ut etiam non nisi certis horis de domibus exire et prodire in publicum liceret. Erant autem ex eis in civitate familiae valde nobiles, antiquam ducentes ex generosis proavis sanguinis dignitatem; inter quas erat tribus una generositate insignis, quae dicebatur Beni Zerra, quod in lingua Latina interpretatur filii loricatoris. Hi enim sive a primo eorum parente, qui hanc artem exercuit; sive ab eo quod ipsi hanc professionem exercerent, ut loricas intexerent, dicebantur filii loricatoris. Probabilius tamen est et videtur, quod quidam ex eis adhuc eidem arti darent operam, ut sicut nomen habebant haereditarium, ita et per successionem traditam artem non desererent. Unde et in parte civitatis occidentali secus portam, quae hodie dicitur S. Georgii, turris una quae vulgari appellatione dicitur duarum sororum, ut in ea artis suae, quae domino et civitati plurimum videbatur utilis, quieti convacarent, erat eis deputata. Erantque in ea familia duo fratres, quorum major et qui contribulium suorum et familiae princeps erat, dicebatur Emirfeirus, vir potens plurimum et urbis domino multa familiaritate conjunctus, ita ut in ejus palatio notarii fungeretur officio et plurima esset insignis dignitate. Hic autem, quoniam vir erat valde industrius et vafer, audiens quod dominus Boamundus princeps magnificus esset et illustris, et in omnibus quae exterius gerebantur, primas haberet partes; statim post urbem obsidione vallatam, per fideles internuntios ejus sibi conciliavit gratiam, totoque obsidionis tempore, fideliter et devote se continuaverat in proposito, ita ut diebus pene singulis de statu civitatis et Acxiani proposito eum redderet doctiorem. Dissimulabat enim quantum poterat, sicuti vir discretus erat et prudens, hanc quam cum domino Boamundo contraxerat familiaritatem, ne forte aliis cognita, sibi et suis posset esse in periculum. Dominus quoque Boamundus versa vice hanc boni viri occultabat amicitiam, et arcanum penes se quasi sepultum comprimebat; ita ut nec eorum familiaritatis et discurrentis internuntii, etiam utriusque domestici et contectales, nullum vel leve possent intelligere argumentum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License