Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. Consilium per internuntios inter Boamundum, et praedictum fidelem virum.

Dumque jam quasi mensibus septem haec inter eos se continuasset gratia, ita occulte, ut diximus, plerumque de eo, quomodo civitas Christianae restitueretur libertati, sermo inter eos habitus est familiaris; cumque super eo a domino Boamundo saepius esset commonitus, semel eidem per filium, qui secretorum erat bajulus, respondisse dicitur: Nosti, virorum optime et mea mihi luce charior, quam sincere te dilexerim, ex quo, auctore Domino, in hanc communem gratiam descendimus; teneoque nihilominus memoriter quod, in verbo tuo firmam et bono viro condignam reperi usquequaque stabilitatem: unde factum est ut, per dies singulos, mihi magis et magis insinueris et multo charior occurras. Super eo autem, unde me commonuisti saepius, nonnunquam sollicitus deliberavi, partes congruo pensans libramine. Nam, si patriam pristinae restituere libertati, et exclusis immundis canibus, quorum violenta dominatione premimur, Dei cultorem populum possem introducere, certus sum aeterna mihi non defutura praemia et cum sanctis animabus aeternae beatitudinis non defuturum consortium. Si vero rem, semel aggressus, difficilem et arduam consummare nequivero, certum est et nulli venit in dubium quin domus mea et praeclarae nomen familiae penitus deleatur, ita ut non memoretur nomen illius ultra. Verumtamen quoniam consuevit emolumentorum spes mortalium mentes ad similia saepius invitare, si hoc posses apud tuos consortes obtinere quod nostro studio traditam tibi, propriam vindicares civitatem; ego, tui gratia, (cui omne bonum, tanquam liberis meis, cupio) ad praedictum opus, licet difficile videatur, auctore Domino, cujus glutino mihi conjunctus es, me accingam; et turrim hanc munitissimam, ut vides, cujus plenam habeo potestatem sine difficultate tibi tradam, unde vestris omnibus liber in civitatem esse poterit introitus. Si vero, sicut pares estis, ita urbem captam aequis inter vos portionibus proposuistis dividere, ego gratia illorum, ad quos nulla mihi est proportio, in hoc periculum non descendo. Unde tu diligenter elabora et enitere, publicae utilitatis et salutis gratia, ut apud tuos conprincipes id obtineas: sciturus procul omni dubio quod, quacunque die te id obtinuisse cognovero, urbis tibi aditum, sicut persuadere niteris, aperire non differam. Ad haec, noveris quod, nisi hoc in proximo fiat, differetur fortasse in perpetuum; nam diebus pene singulis civitatis domino, et nuntii diriguntur et epistolae, quod qui in subsidium ejus ex omni Oriente convenerunt, circa Euphratem castrametati sunt, equitum ducenta trahentes secum millia. Quod si vos extra urbem repererint, difficile est, ut et civium et advenientium multitudinem hostium, tolerare possitis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License