Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Qui in subsidium Antiochenis properabant, Edessam obsident; sed resistente viriliter Balduino, vacui recedentes Euphraten transeunt.

Interea qui ab Acxiano et civibus subsidium postulaturi missi fuerant in Persidem, consummato pro votis negotio et impetrata postulatione quam praetulerant, revertebantur ad propria. Princeps enim ille magnificus, Antiochenorum molestiis, quas audierat compatiens, et occurrere volens nostrorum conatibus et vires praecidere, ne regnorum ejus aliquas partes sua violentia possent comprimere; infinitas Persarum, Turcorum, Curdinorumque copias in Syriam dirigit, quemdam familiarem suum, de cujus virtute, fide et industria plurimum praesumebat, illis praeficiens; et sub eo centuriones, quinquagenarios et inferiores constituens magistratus, qui omnes ejus et parerent et regerentur imperio. Epistolas praeterea ad universarum sibi subjectarum praesides regionum, vim legis obtinentes, ei delegat, praecipiens populis et nationibus, tribubus et linguis, ut omnes sine excusatione dilectum filium suum Corbagath, quem exercitibus suis de meriti electione praefecerat, sequantur; et ejus omnes subjiciantur potestati, parentes in omnibus quaecunque pro liberae voluntatis arbitrio ipse imperare decrevisset. Assumptis igitur de mandato domini praedictis legionibus et quae toto itinere occurrebant, cum ducentis millibus Mesopotamiam ingressus, circaque partes Edessanorum castrametatus est. Hic cum eidem multorum relatione cognitum esset, quod unus de Francorum principibus, contra quos dirigebatur, tam civitatem quam universam adjacentem obtineret provinciam, decrevit antequam Euphraten pertransiret, praedictam impugnare et violenter occupare civitatem. Dominus autem Balduinus, praecognito ejus adventu, urbem suam victualibus, armis et viris strenuis undique corrogatis, diligenter communierat, ita quod de ejus minis et terroribus modicum quid erat sollicitus. Cumque voce praeconia publice mandatum esset cohortibus ut urbem obsidione vallarent et obsessam tota impugnarent instantia, videntes quod, resistentibus strenue civibus, non multum in eo facto possent proficere, qui sensus habebant magis exercitatos, ad illum accedentes principem suum, post multa tandem persuaserunt ut, relictis incidentibus causis, principale propositum exsequeretur; et, Euphrate transmisso, Antiochiam, quo principaliter dirigebatur, obsidionem dissoluturus maturaret. Nam in reditu suo, obtenta victoria, vix unius opus esset diei, et praedictam occupare civitatem, et Balduinum vinculis mancipare. Cumque per tres septimanas continuas ibi operam consumpsisset et impensam, praecepit legionibus ut transirent fluvium; et ipse nihilominus transiens, proposito coepit instare diligentius. Haec autem ejus circa partes Edessanas mora causa fuit quod dominus Balduinus praedictae obsidioni se praesentem dare non potuit; causa fuit etiam et nostrorum salutis. Nam si directo ad eos pervenisset itinere, sicuti et domino Boamundo ab ejus amico praedictum fuerat, antequam urbem obtinerent, in gravi esset res eorum constituta discrimine; nam etiam, urbe prius per Dei gratiam obtenta, vix ejus potuerunt adventum sustinere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License