Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Juxta consilium praedicti viri, exercitus de castris egreditur, circa noctem reversurus.

Igitur circa horam nonam, missa voce praeconia per castrorum ambitum, edicitur publice universis de equestri ordine, quatenus armati omnes, majores sequantur principes, id quod eis injunctum fuerit, sine mora exsecuturi. Erat autem non solum plebs hujus ignara secreti, verum etiam paucis ex majoribus revelatum erat hoc mysterium. Factum est igitur ut, juxta prudentis viri consilium, egressae a castris universae equitum copiae, principum secutae vexilla, longius se abire finxerunt, quousque nox irruens terris solitam induxit caliginem; qua occultati, clam et in silentio ad castra sunt reversi. Huic autem viro Dei, qui tantum nostris favorem contulerat, frater erat uterinus, longe alterius mentis et disparis propositi; cui frater, quoniam de ejus non multum praesumebat sinceritate, nihil secreti sui communicaverat; sed, suspectum habens eum, quantum poterat, propositum occultabat suum. Accidit autem eadem die, dum nostrae circa horam nonam egrederentur legiones, quod ambo fratres juncti adinvicem per cancellos murorum, castra prospicerent et egredientia contuerentur agmina; laborabat autem frater senior junioris nosse propositum et ejus voluntatem diligenter indagare; unde exorsus, ad fratrem dixit: Misereor, frater mi, populo huic nostrae professionis gratiam et fidem consecuto, cui tam subitus paratur interitus; ignarus enim quid crastina pariat dies, securus egreditur, et quasi rebus in tuto locatis, nihil timere videtur; verum si sciret quantae illae praestruantur insidiae, et quanta in proximo eorum paretur ruina, forte aliter sibi provideret. Cui frater: Stulta, inquit, sollicitudine consumeris et indiscreta compassione fatigaris: utinam Turcorum gladiis jam occubuissent universi: a die enim introitus eorum primo, multo deterior facta est nostra conditio: vixque esse poterit, ut tantum nobis per eos utilitatis accedat, quantum molestiarum eorum occasione passi sumus. Sic ergo qui prius dubitaverat an fratri suo communicaret propositum, nunc tanquam pestem de clinans, abhorret animo, exsecratur in conscientia, et, ne Christi obsequium per eum praepediretur, de ejus coepit morte (charitati fraternae publicam fidelium praeponens salutem) tractare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License