Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. Boamundus amicum sollicitat, ut opus compleatur: ille fratrem non consentientem perimit; Christianos per scalam demissam in urbem recipit.

Interea dominus Boamundus tota mente anhelus, quomodo votis satisfaceret, ne de ejus desidia res optata susciperet dilationem, principes circuit, tota instantia monet esse sollicitos, scalam in funibus cannabinis satis artificiose intextam, paratam habens prae manibus, quae uncis inferius ferreis, superius vero ad murorum propugnacula debeat alligari. Jam vero nocte media, cum se universa quieti dedisset civitas, continuis vigiliis et labore immenso vires sopori ministrantibus, interpretem domesticum et valde familiarem ad praedictum amicum dirigit, ut ab eodem sciscitetur diligentius, utrum adhuc sibi velit adesse domini sui familiam. Adveniens autem ille, virum in cancellis reperit vigilantem. Cumque ei interpres voce submissa, verba domini sui exposuisset, respondit ei: Sede quietus et tace, quousque praefectus vigilum, qui cum multo accedit comitatu, et fulgore lampadarum, locum istum pertranseat. Erat enim in civitate consuetudo, quod praeter vigiles, qui singulis turribus erant deputati, eorum superior magistratus, ter vel quater in nocte, muros cum ingenti circuiret comitatu, faculas ardentes gestando prae manibus, ut si quos inveniret aut somno gravatos, aut negligentius se habentes, debitae animadversioni subjiceret. Pertransiens autem hic, cujus tanta erat jurisdictio, et praedictum virum vigilantem reperiens, ejus commendavit diligentiam, ad ulteriora deproperans loca securus. Videns autem vir praedictus horam se obtulisse rebus agendis opportunam, interpretem sepositum alloquitur, dicens: Vade citus, et dic domino tuo ut cum viris electis festinus adveniat. Qui dicto citius recurrens ad dominum et paratum reperiens, convocatis clam aliis principibus, et in ictu oculi, sicut praemoniti erant, subsequentibus, quisque cum suo domestico comitatu, subito ante turrim diu ante praenotatam, quasi vir unus astiterunt, ita ut nec clamor, nec strepitus ex eis audiretur. Interea ille vir praedictus turrim eamdem ingressus, fratrem reperit somno gravatum, cujus quia mentem noverat alienam a suo proposito, timens ne per eum rei jam pene consummatae ministraretur impedimentum, gladio transverberat, facto pius et sceleratus eodem. Post haec rediens ad cancellos, et quos evocari praeceperat praesentes conspiciens, dato et resumpto mutuae salvationis affatu, funem demittit inferius, quo scalam ad se pertrahat sublevatam. Erecta igitur scala, et tam a superiore parte, quam ab inferiore firmius annexa, nemo repertus est qui ad vocem superioris vel domini Boamundi mandatum praesumeret ascendere et in se hujusmodi experimentum facere. Quod dominus Boamundus videns, conscendit ipse prior intrepidus. Cumque jam muri propugnaculo, transcursa scala, manum adhibuisset, comprehendens eam qui erat interior, sciens quia Boamundi esset manus, dixisse fertur: Vivat haec manus. Et ut ejus et omnium fidelium sibi majorem conciliaret gratiam, eo quod fratrem uterinum in opere tam sancto non consentientem transverberaverat, inducit eum in turrim; et fratrem ostendit exanimem proprio sanguine cruentatum. Deosculatus igitur dominus Boamundus viri constantiam et fidei sinceritatem, ad murum rediens, emisso paulisper per cancellum capite, voce suppressa suos ad ascensum coepit invitare: cumque adhuc dubitarent, nec erat aliquis ausus ascendere, totum reputantes sophisticum, quidquid de muro dicebatur: quo cognito, ad suos per eamdem scalam rediens, suae incolumitatis evidens dedit argumentum. Unde factum est, ut certatim ascendentes, in momento murum replerent; et non solum turrim illam, verum et de collateralibus nonnullas occuparent. Audivimus quod inter alios dominus Flandrensium comes et dominus Tancredus ascenderint, quorum doctrina caeteri regebantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License