Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. Intromissi aperiunt portam; exercitus, jam facti conscius, in urbem irruit. Civitas expugnatur.

Videntes vero principes, quod sufficiebat numerus et prudentia eorum qui jam ascenderant, ut una vel plures portae aperirentur, sub omni velocitate reversi sunt ad castra, ut suas praeparent copias, et dato signo ab interioribus, urbem ingredi non morentur. Qui vero supra murum ascenderant, virtute induti ex alto, duce praedicto viro qui eos introduxerat, jam decem turres, in eodem sine interpolatione tractu, occisis earum custodibus occupaverant: et tamen adhuc universa quiescebat civitas, ita ut nec rumor aliquis audiretur. Erat autem secus eam partem muri, unde nostri ascenderant, porta adulterina; ad quam descendentes, confractis ejus vectibus et seris, eam violenter aperiunt; et admittentes eos qui de foris exspectabant, crevit eorum numerus qui intus erant in immensum, ita ut ad portam, quae Pontis dicitur, facto impetu concurrentes, caesis gladio ejus custodibus, eam violenter aperirent. Interea quidam de familia domini Boamundi, ejus vexillum super eum contulerant montem qui urbi praeeminebat; et juxta praesidium superius in arce quadam, loco eminentissimo collocaverant. Cognoscentes autem quod aurora rutilans solis ortum nuntiaret, dato signo cornibus et lituis, coeperunt perstrepere ad urbis ingressum, eos qui in castris erant, animantes. Principes vero, signi quod condixerant intelligentes argumentum, raptis armis, subito sua secum trahentes agmina, in urbem irruunt, aditus et portas occupantes. Interea populares exciti, quos hactenus secretum latuerat, videntes jam castra pene vacua, alios secuti, in urbem certatim se ingerunt. Cives autem tanto tumultu expergefacti, primum dubitant quidnam sibi velit clamor iste insolitus; deinde videntes discursus per urbem loricatorum insuetos et stragem quae passim per vicos fiebat et plateas, rem prout erat, arbitrati sunt. Relictis ergo domibus, cum uxoribus et liberis tentabant effugere; dumque armatorum declinant acies, latebras quaerentes et salutis viam, attoniti quid faciant, armatis se ingerunt imprudenter. Qui autem erant urbis habitatores, Syri, Armenii et aliarum nationum fideles, hi de eventu qui acciderat congratulantes plurimum, correptis armis, nostrorum se adjungebant coetibus; et sicuti majorem habebant locorum peritiam, ita alios post se trahentes urbis docebant diverticula; et portas, si quae adhuc clausae tenebantur, obtruncatis eorum custodibus, confractis seris aperientes, reliquum exercitus intromittebant. Videbatur eis haec a Domino egressa vicissitudo, ut qui canibus immundis, indebitae servitutis jugo subjecti fuerant, angariis et parangariis et cruciatibus immisericorditer fatigati, nunc versa vice, aequipollentes refunderent calumnias, et eis procurarent interitum. Et jam universus nostrorum introductus erat exercitus; jam libere portas turresque sibi vindicaverant, et moenia; jam principum vexilla, et omnibus nota in locis sublimioribus constituta insignia, victoriae dabant argumentum. Erant ergo ubique strages, ubique luctus, ubique mulierum ejulatus; et, interfectis patribus familias, passim obtruncabatur familia; et, effractis domibus, vasa diripiebantur; et, universa illarum substantia his qui primi accedebant, concedebatur ad praedam. Discurrebant victores per loca prius inaccessa; et, tracti caedis cupidine et lucri desiderio, nec sexui parcunt, nec conditioni; aetatis etiam apud eos nulla erat differentia. Occurrentes autem sibi per vicos et plateas civitatis, quaerunt diligentius ubi potentum sint domicilia et ubi habitaverant locupletiores; illucque junctis concurrentes agminibus, interfectisque domesticis, effringentes penetralia, nobilium liberos, matres quoque familias gladiis transverberantes, domus supellectilem, aurum, argentum, et vestes pretiosas aequa sorte invicem partientes. Caesa fuisse dicuntur ea die de civium numero plus quam decem millia, quorum corpora passim et sine delectu per vias jacebant insepulta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License