Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Comes Flandrensis praesidium ante Pontis portam, quoniam conservare non poterat, ultro deserit et incendit. Princeps hostium quosdam de nostris captos in Persidem dirigit.

Contigit autem die quadam, quod videns Corbagath, nostros nimiam egrediendi et ingrediendi habere licentiam, et praedictum juxta pontem praesidium, multum suis obstare conatibus, praecipit de suis ad duo millia loricatorum armari et praedictum cum omni instantia impugnare praesidium. Illi autem dicto citius parentes, circa praedictae munitionis vallum congruis locatis stationibus, quanta possunt instantia, immissa sagittarum grandine, praedictum locum, ab hora diei prima usque in undecimam continuis infestant assultibus et congressionibus impugnant: comite cum suis resistente viriliter, et locum, cujus tuitionem assumpserat, totis viribus protegente. Cumque circa solem jam occiduum et vesperam imminentem viderent impugnatores, quod non multum proficerent, soluto assultu in castra reversi sunt. At vero comes timens ne, multiplicatis viribus, in crastino ad opus simile accingerentur; sciensque quod nullatenus posset contra tantum exercitum, praedictam tueri munitionem, intempestae noctis silentio ignem adhibens et incendio tradens universa, in urbem cum suis ejusdem rei consortibus se contulit. Mane autem facto, redeuntes in id ipsum qui hesterna die castrum impugnaverant, assumptis sibi duobus aliis millibus, iterum ad idem opus se accingunt; et ad praedictum locum properantes, ubi desertum reperiunt et ex parte plurima dirutum, infecto negotio reversi sunt ad propria. Per eosdem dies accidit quod quidam de hostium exercitu latenter egressi, quosdam de nostris casu obviam habentes, viros egenos et inopes, proficiscentes incautius, ceperunt: quos ante principem suum deductos statuerunt, ut ei tanquam domino, successus sui et manubiarum dedicarent primitias. Ille autem in captivis et armorum, et habitus contemnens vilitatem (erant enim eis arcus lignei, enses quoque sordebant operti rubigine; vestes etiam prae continuis laboribus lacerae et assiduitate utendi praetendentes vetustatem; non enim erant populo peregrinanti, diversa, quibus alternatim uterentur, mutatoria) dixisse fertur: Ecce populus qui regna debeat sollicitare aliena; cui pro multis divitiis deberet sufficere, ut in quocunque terrarum angulo panis eis quasi vilibus daretur mercenariis. Ecce arma, quibus Orientalium ingenuitas debeat flagellari, quibus vix passer ictus periret. Alligate eos et compeditos cum armis suis, et isto suo habitu, domino meo qui me misit repraesentate, ut ex istis colligat quam nullius momenti sit de talibus triumphare: qualesque habendi sint, quos tam miserabilis populus se gloriatur subegisse. Abjiciat ergo a se curam, et omnem istam super me projiciat sollicitudinem; in proximo enim erit, quod canes eae immundae comparere desinant, et consumptae penitus nequeant in populis numerari. His dictis, tradi praecipit quibusdam ad hoc deputatis, qui eos juxta ejus definitionem ad majorem Soldanum vinctos deducerent in Persidem. Levissimum enim judicabat, eos sibi posse subjicere, quorum virtutem nondum expertus fuerat: quod quia sibi pro gloria putaverat ascribendum, ut eos apud dominum suum vilipenderet, id in ejus postea confusionem retorsum est: quanto sane a contemptibilioribus, suo judicio, victus abiit et confusus, tanto illi major est inflicta contumelia; tantoque major irrogata confusio. Solet enim esse victis quasi pro solatio et casum reddere leviorem, si a viris fortibus et strenuis dicantur superati, sicut e diverso, ruborem ingeminat et adauget ignominiam, ab indignis et vilibus obtenta victoria.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License