Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Revertitur Petrus ad proceres; hostium superbiam nostris insinuat; bellum indicitur.

At vero Petrus intellecta principis, ad quem missus fuerat, mente et superbia cognita, quam ex multitudine suorum et incomparabilibus divitiis collegerat, sumpta licentia ad suos revertitur. Quem infra urbem receptum, et quae secum deferebat responsa volentem edere, et significare his qui eum miserant principibus, adfuit universa tam patrum quam plebis multitudo, cum summa aviditate audire gestientes responsi formam et legationis finem. Dumque Petrus secundum verborum seriem, principis ad quem missus fuerat, superbiam, minas et immoderatum fastum, praesente populo universo, seriatim proponere decrevisset timens vir illustris dux Godefridus, ne si cuncta ex ordine populo continuis afflicto laboribus, et jam prae aerumnarum immensitate deficienti panderentur, plebs nimis deterreretur, et timore deficeret, volentem in narratione procedere compescuit, seorsum ducens eum a turba frequentiore, suggerens ut omissis aliis, id solum breviter et in summa significetur, quod bellum exigant hostes, et ad id omnino se praeparent. Populus ergo juxta Petri verbum intelligens quod hostes pugnam deposcerent, unanimiter omnes a majore usque ad minimum, paribus accensi desideriis, id ipsum votis expetunt ardentibus, cum tanta hilaritate verbum suscipientes, ut jam omnino pressurarum quas pertulerant viderentur immemores, et de victoria securi. Acclamantibus ergo universis et tam voce quam signis consonantiam et omnium conniventiam significantibus, bellum crastina die futurum indicitur. Gavisus igitur reversus est populus ad propria, totamque illam noctem prae pugnae desiderio ducunt insomnem: dum arma exerunt, dum equos praeparant, loricas detergunt et galeas, aptant clypeos, gladios acuunt, somno locus non datur, nec indulgetur sopori. Edicitur praeterea publice, et voce praeconia nuntiatur quatenus summo mane, ante solis exortum, unusquisque armis correptis et instructus ad praelium, suis associetur legionibus; et proprii principis vexillum sequatur. Mane autem facto, circa primum diei crepusculum, sacerdotes et ministri Domini, per ecclesias divina celebrantes, et consummantes sacrificium, plebes monent ut, peractis de more confessionibus in spiritu humilitatis et animo contrito, contra mundi pericula corpore et sanguine Domini se communiant; et indultis offensis, et rancore deposito, si quis erat, reformata plenius charitate, cum majore fiducia ad praelium egrediantur, et ejus vere sint auditores et membra qui dixit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Celebratis ergo divinis et legionibus universis coelesti munere satiatis, tanta est eis divinitus infusa gratia, ut qui heri et nudius tertius quasi segnes et abjecti, macilenti et exsangues, prae defectu virium vix poterant attolere lumina, frontes erigere et jejuniis attenuati, victi laboribus quaerebant latibula, pristinae honestatis immemores, nunc ultro in publicum prodeuntes, abjecta ignavia, quasi resumptis viribus, arma bajulant viriliter, et de bellicis tractare animositate praesumunt solita, palmam sibi promittentes. Vix reperiebatur in tanto populo conditionis aut aetatis cujuspiam qui non meditaretur fortia, qui ad arma non consurgeret, qui non sibi praesagiret victoriam. Sacerdotes vero sacris induti vestibus turmas circumeuntes et conventus, cruces deferebant in manibus, et sanctorum patrocinia, peccaminum promittentes indulgentiam, et plenam delictorum remissionem his qui fortiter in acie desudarent, et paternarum traditionum et Christianae fidei vellent esse defensores. Episcopi nihilominus, principes, et exercitus primicerios tam seorsum quam in publico exhortantes, quanta eis divinitus dabatur exhortationis gratia instabant, benedicentes populum, et Domino commendantes: inter quos praecipuus Christi cultor dominus Podiensis episcopus, exhortationibus jugiter insistens, jejuniis, et orationibus et larga eleemosynarum liberalitate seipsum Domino dabat in holocaustum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License