Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Curbagath suas instruit acies; pugnatur cominus. Solimannus a tergo irruens, aciem Boamundi graviter opprimit; subveniunt principes. Turci deficientes ignem subjiciunt, ut fumum excitent.

Interea princeps hostium intellecto nostrorum egressu, tum ex signo quod in praesidio urbis conspexerat, tum ex eorum relationum qui ab egredientibus devicti aufugerant, convocatis senioribus et expeditionum primiceriis, jam incipit habere pro seriis, quae prius quasi ludicra reputaverat; et quorum prius arma et tenuitatem negligere videbatur, jam incipit habere suspecta. De communi igitur consilio, Antiochenorum tamen maxime usus experientia, acies instruit, disponit agmina; et qui praecedere, qui subsequi debeant, diligenti studio distinguit, et debita digerit sollicitudine. Inter caetera vero antequam nostri universa inter urbem et montes occupassent campestria, aciem unam, viris prudentibus et robustis insignem, cui praeesse dicebatur vir illustris Solimannus Nicaenorum princeps, de quo superius mentionem fecimus saepissimam, versus mare dirigit, eo intuitu ut, nostris devictis et conversis in fugam, volentibus ad mare descendere vel in urbem ingredi, illi occurrerent, et ita inter molares duos, videlicet inter subsequentes et occurrentes a fronte, Dei populus contereretur. Reliquas autem a dextris locans et a sinistris, sub singulis principibus, sub obtentu gratiae suae, districte praecipit, quatenus pristinae virtutis memores, strenue et viriliter decertare contendant, frivolum reputantes quidquid tam imbellis populus, vulgus famelicum, plebs inermis et inconsulta, niteretur moliri. Occupata igitur universa planitie, et proviso diligentius ne ab hostibus possent circumdari. monentibus lituis, et praecedentibus legionum vexilliferis, nostri versus acies hostium gradatim prodeunt: quibus cum appropinquassent, adeo ut jam in eos, hostes sagittas suas contorquere possent, facto impetu, tres primae acies unanimiter in eos irruunt, lanceis et gladiis instantes cominus. Sed et nostri pedites qui arcubus utebantur et balistis, equitum praecedentes manipulos, votis ardentibus ultro et certatim se ingerebant; quibus subsequentes equitum turmae, quantam poterant, adhibebant custodiae diligentiam. Dumque primae acies viriliter in agone desudant, ecce subsequentes eis, adjunctae et illatae impetu non inferiore, eos qui se praecesserant reddunt tam audacia quam viribus praestantiores. Cumque jam omnes, excepta novissima, cui praeerat dominus Boamundus, ad hostes pervenissent acies, et cum eis decertarent viriliter, ita ut pluribus interfectis, jam pene dissolutis agminibus hostes in fugam verterentur, duxque cum suo comitatu validiorem et densissimam hostium cohortem jam penitus in fugam adegisset, ecce Solimannus, cum ea legione quam supra diximus eum versus loca maritima deduxisse, rediens, in aciem domini Boamundi audacter et cum multo impetu a tergo irruit, tantam immittens sagittarum multitudinem, ut instar grandinis totam aciem operiret; moxque depositis arcubus, et eorum neglecto officio, clava instans et gladiis, ita ut importunam eorum instantiam dominus Boamundus vix sustineret: dumque iis premeretur atrocius, et pene dissolveretur legio cui praeerat, licet ipse strenui more et fortis viri, in hostes medios cum paucis consortibus decertaret, dux subito cum suis copiis evocatus, unaque cum eo vir spectabilis dominus Tancredus, impiger advolat, domino Boamundo subsidium ministraturi: quorum opportuno adventu, statim hostium enervatae sunt vires, et omnis eorum virtus emarcuit, instantibus nostris animosius, vulneraque et mortem ministrantibus. Dumque vident se viribus impares, irruentium pondus se non posse sustinere diutius, ad alia se convertunt argumenta; et ignem solito excutientes artificio, subjiciunt in stipulam; erat enim fenum multum in loco aridum valde, et stipula apta prorsus incendio; quae subjectum ignem suscipientia gratum ministraverunt fomitem, et licet flammam quidem modicam, tetram tamen atque densam fumi dederunt caliginem, qua involutae acies, minus quidem instabant hostibus, fumo plurimum officiente luminibus, et pulvere nihilominus, qui equorum et peditum excitabatur frequentia. In hac igitur tanta fumi caligine studiosius excitata, hostes nostros insecuti, de peditibus, nonnullos occiderunt; equites autem equorum rapti beneficio periculosam illam declinantes nebulam, redeuntes in idipsum, et divino freti adminiculo agonem continuantes, reintegratis divino munere viribus, hostes in fugam gladiis persecutoribus convertunt; nec desistunt insequi, quousque ad suorum jam dissoluta agmina, eos recurrere violenter compulerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License