Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
William of Tyre Historia rerum in partibus transmarinis gestarum IntraText CT - Text |
CAPUT XXII. Redeuntes a caede hostium nostri, de castris eorum infinita reportant spolia.
Consummato igitur praelio, et divinitus concessa nostri principes potiti victoria, in castra hostium redeunt: ubi tantam rerum necessariarum reperiunt opulentiam, tantas Orientalium divitiarum copias, ut jam auri, argenti, gemmarum, holosericorum et pretiosarum vestium, nec non et vasorum, tam artificio quam materia commendabilium, neque numerus esset, neque mensura: equorum etiam, sed et gregum et armentorum, annonae quoque nihilominus et victualium tanta ibi reperta est abundantia, ut jam nescirent quid eligerent, etiam qui suprema prius laboraverant inopia. Colligentes itaque hostium papiliones et tentoria, quibus plurimum indigebant (sua quippe vetustas et imbrium quos saepe pertulerant intemperies corruperant, ut jam essent inutilia) gazas in eis reperiebant multiplices; sed et ancillas et parvulos quos fugientes dimiserant, secum in urbem detulerunt. Inter caetera autem, et majoris eorum principis admirabile reperiunt tabernaculum, in modum civitatis, turribus, propugnaculis et moenibus, ex optimo serico et variis coloribus contextum: a cujus medio quasi a triclinio principali, in partes plures adnexa defluebant diversoria, quae quasi per vicos distinguebantur, quibus duo hominum millia spatiose considere posse dicebantur. Onerati igitur spoliis et manubiis ditati, cuncta in urbem deferunt, diem agentes solemnem in laetitia et exsultatione, gratias illi exhibentes de cujus munere venerat, ut tot casibus superatis, tot decursis laboribus, optatam consecuti essent victoriam. Qui autem erant in praesidio videntes quod sui defecerant, et necessariam subsidii spem haberent nullam, interpositis conditionibus, quod cum salute liceret egredi, uxoresque ac liberos simul et omnem eorum substantiam libere possent educere, arcem nostris resignant principibus, eorum vexillis in summis turribus collocatis. Sic igitur factum est per Domini superabundantem gratiam, ut recepto urbis praesidio, et obtenta victoria, qui heri et nudius tertius tenues erant et pene famelici, bonis inciperent omnibus abundare. Ad hoc enim jam devenerant etiam qui inter eos erant potentissimi et eximii nominis, ut etiam mendicare compellerentur. Nam ut de gregariis taceamus, comes Harmannus vir nobilis de regno Teutonico, ad eam deductus est paupertatem, ut ei de mensa ducis, panis pro quotidiano stipendio, quasi magnum, deputaretur. Henricus quoque, de Ascha, vir probitate singularis, inedia penitus consumptus esset, nisi ab eodem domino duce assumptus esset in convivam. Sed et ipse etiam dux, dum civitas obsideretur, antequam egrederentur ad praelium, tanta laborabat inopia ut equos non habens, eum cui insedit in praelio a comite Tolosano multis precibus vix extorserit. Jam enim tam ipse quam alii principes quidquid pecuniarum secum detulerant, in larga eleemosynarum liberalitate et pietatis operibus, et his maxime quae ad communem respiciebant utilitatem, prona devotione consumpserant. Unde factum est quod multi nobiles, et apud suos tam genere quam strenuitate praeclari, ea die qua bellum indictum est, consumptis opibus inopes facti, et equos non habentes, partim pedites, partim super asinos et vilia jumenta, egressi sunt ad pugnam: quorum inopiam benigne respiciens consolator Dominus, antequam sol vergeret ad occasum, devictis hostibus, opes contulit redundantes. Renovatum est ibi evidentius illud Samariae antiquum et vetus negotium, de mensura similaginis et hordei, quae statere uno accipiebatur. Nam qui mane vix sibi sufficere poterat, vespere habuit unde multos aleret. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1098, mense Junio, vicesima octava die mensis.