Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Dux, et qui cum eo erat exercitus, Gabulum obsidet. Tolosani fraus intercedit. Archis properantes reliquis associantur principibus; obsidio non proficit.

Egressus igitur Loadicia Syriae praedictus exercitus, receptis his quos in eadem urbe repererant, et qui ab Antiochia et Cilicia et urbibus finitimis, causis familiaribus et occupationibus domesticis detenti, tardius egressi fuerant, oram legentes maritimam, ad urbem Gabulensem, quam vulgari appellatione Gibellum dicunt, quae a praedicta Laodicia duodecim distat milliaribus, pervenerunt. Ubi cum per aliquod temporis intervallum castris in gyrum locatis urbem obsedissent, is qui civitati praeerat, principis Aegyptii procurator (nam haec prima de urbibus maritimis Aegyptiorum erat sujecta potestati) aureorum sex millia duci obtulerat, insuper ingentia munera, si ab obsidione desisteret; quem, tanquam sordidorum contemptorem munerum, cum flectere nequivisset, ad alia se convertens studia, legatos de quorum fide praesumebat et industria, ad comitem direxit Tolosanum, praedictam pollicens pecuniam, si eum a ducis manibus posset expedire. Ille autem, ut dicitur, clam oblata sumpta pecunia, confinxisse dicitur, quod infinita hostium multitudo a tractu descenderet Persico, propositum habens eas injurias ultum ire, quas Persarum populus sub duce Corbagath passus fuerat apud Antiochiam, et quod non inferius priore bellum parabatur redivivum: et super his omnibus nuntios se dicebat recepisse fide dignos, de quorum verbo nullatenus esset ambigendum. Missa igitur legatione per virum venerabilem, dominum Albariensem episcopum, et directis epistolis, dominum ducem et comitem Flandrensium anxie nimis sollicitat ut, obsidione soluta, properare non differant, sed communibus periculis fraterna compassione occurrant. Illi vero, audita fratrum necessitate, et quod imminere dicebatur periculo, in simplicitate spiritus gradientes, soluta statim obsidione et itinere maturato, transeuntes urbem Valeniam, quae sub oppido Margat, in littore maris sita est; deinde Marecleam, quae prima de urbibus Phoenicis a Septentrione venientibus occurrit, Antaradum, quae vulgari appellatione Tortosa dicitur, quae similiter una est de urbibus supra nominatae provinciae, in littore maris similiter constituta, pervenerunt. Quam reperientes habitatoribus vacuam, insulae quae ab Occidente eidem objecta est civitati, ubi et nostrorum naves aliquot opportuna statione locatas invenerant, vicinitatem admirati sunt. Unde compendia secuti, infra paucos dies ante urbem Arscensem cum omni sua multitudine constiterunt. Quibus dominus Tancredus occurrens, fraudem comitis universam seriatim edocuit: unde et seorsum, longe a tabernaculis eorum qui praecesserant, castrametati sunt. Videns autem comes, quod ab eo aliorum principum esset alienatus animus, missis muneribus, eos sibi reconciliare satagebat. Unde factum est ut, post modicum temporis intervallum, reconciliatis sibi principibus, excepto domino Tancredo, qui adversus eum graves suscitabat quaestiones, in unum corpus circa urbem convenerint expeditiones. Cumque comes ante ducis adventum multis jam diebus inutiliter ibi consumpsisset operam, spes erat quod in adventu reliquorum principum, urbs facile superari posset, et obsidentium labor optato fine consummari; sed contra spem accidit. Nam, neque prius neque posterius propitium in eo facto habuit populus Dominum; quoties enim urbem nitebantur impugnare, et ad varia se attollebant nocendi argumenta, ut vel * agerent ad dejiciendum murum, vel contra eum assultus committerent, toties nova occurrebant impedimenta, et omnis eorum evacuabatur conatus, frustrabantur opera, impensa deperibat: ita ut manifeste daretur intelligi, quod in eo opere, eorum conatibus favor se subtraxisset divinus. Quippe occidebatur populus, et viri nobiles et praeclari inutiliter decumbebant. Ceciderunt ibi viri nobiles et praeclari, casu miserabili, uterque jactu lapidis, Anselmus de Riburgismonte, vir in armis strenuus et perpete dignus memoria; et Pontius de Baladuno, vir nobilis et familiaris domino comiti Tolosano.

Propterea et populus invitus ibi detinebatur, cui erat in proposito iter inceptum consummare: unde nec operam dabat cum studio, nec multam in facto impendebat sollicitudinem, maxime autem post ducis adventum; etiam qui cum comite Tolosano advenerant ejus familiares et domestici, se subtrahebant ex industria, ut comes affectus taedio, aliorum principum vias sequeretur, qui etiam inviti et compellente comite contra conscientias detinebantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License