Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Quinta post obsidionem die urbem impugnant: ductu cujusdam fidelis in silvas descendunt, trabes deferunt, erigunt machinas.

Locatis igitur, ut praediximus, castris a porta septentrionali, quae vulgo dicitur Sancti Stephani, usque ad turrem angularem, quae valli Josaphat praeeminet; et inde usque ad oppositum ejusdem civitatis angulum, qui super clivum ejusdem vallis ab australi situs est parte, et inde usque ad portam australem, quae hodie dicitur montis Sion, civitas remansit inobsessa, vix ejus dimidium obsidione claudente. Quinta igitur die, postquam ante urbem noster constitit exercitus, indictum est generaliter, et voce significatum praeconia, quatenus omnes unanimiter a majore usque ad minimum armis instructi, et protecti clypeis, ad urbem impugnandam se accingerent: quod et factum est. Consurgentes enim omnes unanimes, tanta circa partes urbis obsessas irruerunt instantia, tantaque cura et virtute continuantes congressum, cives impugnabant, ut effractis antemuralibus, infra muros interiores eos se cum timore recipere compellerent et de resistendo diffidere cogerentur: quod si illa die, in eo urbem impugnandi fervore, scalas habuissent aut ad occupanda moenia machinas aptassent, procul omni dubio civitatem sibi poterant vindicasse. Cumque a summo mane circa horam diei septimam in eo facto desudassent, videntes quod absque machinis non multum possent proficere, propositum ad tempus distulerunt, opus auctore Domino, consummatis machinis, felicius repetituri. Dumque circa id principes plena deliberarent sollicitudine, ubi apta instrumentis ligneis posset reperiri materia (nam adjacens universa regio nullam hujusmodi videbatur opportunitatem ministrare) casu adfuit quidam fidelis indigena, natione Syrus, qui in valles quasdam secretiores, sex aut septem ab urbe distantes milliaribus, quosdam de principibus direxit, ubi arbores, etsi non ad conceptum opus aptas penitus, tamen ad aliquem modum proceras invenerunt plures. Ubi habentes artifices et lignorum caesores, quantum ad opus praedictum necessarium videbatur, camelis et plaustris impositis, ad urbem detulerunt. Convocatis ergo artificibus, et qui in hujusmodi exercitio majorem habebant peritiam, omnem operam adhibent et studium indefessum, in securi et ascia, et in hujusmodi omnimodo instrumentorum genere, ex subjecta materia, castella et machinas jaculatorias, quas mangana vel petrarias vocant, arietes quoque simul et scrophas ad suffodiendum murum, certatim et summa contexunt diligentia. Dabatur autem artificibus, quibus propriae non supputebant facultates, ut gratis operam possent impendere, merces, de symbolis quos populi offerebat devotio. Nam nullius principum ad hoc sufficiebant copiae, ut architectis possent ministrare salarium, excepto comite Tolosano, qui perpetuo plus caeteris abundabat. Ipse enim de proprio aerario absque collatione populi, suis artificibus impensas ministrabat necessarias; sed et multis nobilibus, quibus sua defecerant viatica, stipendia ministrabat. Dumque sic circa majora negotia majores principes essent solliciti, alii nobiles et praeclari viri, erectis vexillis, populum educebant ad loca ubi aliquid frutectorum et silvae humilis esse, per indigenas compererant, ut equis, asinis, et omnium jumentorum genere virgulta deferrent inde, et vimina, ut inde crates contexerentur et majora supplerentur opera. Fervebat igitur opus, et omnium invigilabat studium, nec erat in tanto populo deses quispiam, aut qui otio torpescere permitteretur; sed quisque aliquid muneris impendebat, sublata differentia, quid quemque secundum suam deceret conditionem. Quidquid enim usui esse poterat, id totum tractare reputabatur honestum. Instabant operi simul in unum dives et pauper, nec conditionis reputabatur imparitas, ubi par erat studium, et in exsequendo opere fervor non dissimilis, qui major erat meritis, magis sollicitus erat circa frequens ministerium; qui vero inferior, ad aliquod tamen obsequium admittebatur. Pro nihilo reputabant quidquid in toto itinere pertulerant, nisi tanti laboris fructum liceret carpere, et urbem introire, pro qua tot casus sustinuerant adversos: leve judicabant quidquid mandari poterat, dum ad id tantum modo cooperari crederetur, ut voti compotes fieri mererentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License