Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Siti populus fatigatur; dumque aquas quaerunt longe positas, et reliqua vitae necessaria, ab hostibus perimuntur frequenter.

Interea siti fatigabatur exercitus vehementissima. Nam, ut praediximus, locus civitati adjacens aridus est et inaquosus, rivos aut fontes, vel etiam puteos aquarum viventium nisi remotos, non habens aliquos: eosque ipsos, audito nostrorum adventu, ut locus ad continuandam obsidionem redderetur ineptior, jactu pulveris et modis aliis quibus poterant, oppilaverant, universos; sed et cisternas et pluvialium aquarum receptacula dissipaverant, ut aquas non valerent cohibere; aut de malitia occultaverant, ne indigentibus et populo sitienti remedium ministrarent. Cives tamen Bethlehemitae et qui apud Thecuam prophetarum urbem habitabant viri fideles, frequentes erant in exercitu, quorum ductu utebatur populus egrediens ad fontes, qui per quatuor vel quinque ab obsidione distabant milliaria: unde cum difficultate nimia; invicem se comprimentibus et undas haurire prohibentibus, post moras longissimas, quas sibi mutuis improbitatibus innectebant, aquas in utribus deferebant lutulentas, quarum haustu, quo vix sitiens semel refocillari posset anima, multo pretio vendebatur. Sed et Siloe fons urbi conterminus, de quo supra fecimus mentionem, cum neque perpetuas aquas haberet, et easdem certo tempore funderet insipidas, populo non poterat laboranti sufficere. Augebat denique sitis importunitatem et angoris geminabat molestiam, aestatis inclementia et ardens Junius: labor quoque et excitatus pulvis, oris et pectoris ariditatem provocabat. Dispersi ergo et seorsim egredientes, aquas diligenti perscrutabantur indagine; et, dum cum paucis se arbitrarentur quaesitos invenisse latices, subito ingens occurrebat turba, idem habens propositum, ita ut inventis fontibus inter eos nonnunquam oriretur seditio; et dum mutuo se praepedirent, plerumque ad pugnam veniretur. Qui tamen pedites erant, hi sibi quocunque modo aquis inventis parce utentes, poterant procurare remedium; verum hi quibus equorum ingens erat numerus, cum difficultate maxima, sitibundos equos per tria vel quatuor milliaria educentes, adaquare poterant. Neglecta porro animalia, et quibus domini sui providere non poterant per campos lento gradu et deficientibus viribus vagantia, equi videlicet, muli, asini, sed et greges et armenta, siti et ariditate consumpta, in se ipsis deficiebant, tabescentia; et liquefacta interius moriebantur; unde in castris fetor erat maximus, et pestilens, et periculosa nimis aeris corruptela. Non videbatur in hac obsidione, improbae sitis molestia minus populum fatigare, quam circa Antiochiam victus inopia maceraverat eumdem. Porro victum et ad opus equorum pabula per adjacentia suburbana disquirentes, incaute dispersi, secure nimis per regionem vagabantur; unde cognitis eorum discursionibus, urbani per partes inobsessas clam egredientes, his talibus occurrebant aliquoties, multosque ex eis interficiebant, saepius equos secum deducentes: nonnullos etiam plerumque saucios, fuga lapsos, casus eripiebat prosperior. Imminuebatur diebus singulis nostrorum numerus; et ei quod hesterna dies habere videbatur, sequens aliquid detrahebat, dum casibus variis, quibus mortalis subjacet infirmitas, pene quotidie multi deperirent: nec accederent aliunde, qui loca deficientium supplerent, vel officia. Hostium vero versa vice augebantur vires, multiplicabantur auxilia, quae per partes inobsessas liberum in urbem habebant introitum, et in nostrorum perniciem civibus adjungebantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License