Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Cives machinas construunt; ad resistendum se praeparant; fideles, qui cum eis erant, angariis afficiunt.

Cum igitur circa construendas machinas, contexendas crates, scalas connectendas, universus noster desudaret exercitus, et circa id plurimum sollicitaretur, cives nihilominus, ut argumentis argumenta repellerent omnem impendebant vigilantiam; et tota cura se erigebant, ut viam invenirent, per quam possent resistere. Habentes itaque sufficientem lignorum et arborum procerarum materiam, quam cum multa diligentia ante nostrorum adventum, ad urbem communiendam satis abundante cautela comportaverant, machinas interius nostris aequipollentes, sed meliore compactas materia, certatim erigebant; id toto studio procurantes, ne in hujusmodi instrumentorum genere, vel arte vel materia reperirentur inferiores; sed et continuas super murum et in turribus habentes excubias, universa pene quae fiebant in exercitu, maxime quae ad hujusmodi instrumentorum spectabant artificia, diligentissime considerantes, majoribus pandebant civitatis, ut, arte aemula et cuncta imitari satagente, ipsi nostrorum moliminibus exaequo responderent: eratque satis facile. Nam et artificium et instrumentorum fabrilium, Terri quoque et aeris et funium et caeterorum, quae ad hujusmodi solent esse necessaria, multo majores habebant intus, quam nostri deforis copias; nec solum in eo cives, edicto publico, compellebantur laborare, verum etiam fidelibus, qui cum eis habitabant, servilem et extremam conditionem sustinentibus, angarias infligebant insolitas et gravibus affligebant parangariis. Nec solum praestationibus eos macerabant violentis; verum ad vincula trahebant et carceres, suspectos eos habentes tanquam nostris faverent, et eis statum et secreta reserarent civitatis: nec erat de fidelium numero ausus quispiam murum ascendere, aut comparere in publico, nisi aliquibus onustus necessariis, quasi jumentum traheretur; hi enim cogebantur et onera portare; et qui alicujus artificii habebat experientiam, operas compellebantur impendere fabriles. Ad levem etiam cujuslibet delatoris calumniam, rapiebantur ad supplicia; et eos qui ex vicinis oppidis et finitimis civitatibus se in urbem contulerant, hospitio cogebantur recipere et eis ministrare necessaria; cumque domesticis et familiaribus, eorum substantia ad victum tenuem et miserum non sufficeret, angariabantur tamen exteris bona communicare sua, ita ut ipsi indigerent primi. Ad hoc, etsi ad opera publica aliquid erat necessarium, primum ante omnia fidelium domus effringebantur, ut si in eis tale quid reperiretur, violenter extorqueretur ab eo cujus erat domicilium. Vocati porro quocunque loco vel tempore, sive nocte sive interdiu, sive quocunque ex casu moram innecterent, ut primam citationem sine temporis intervallo minus sequerentur, rapiebantur ignominiose per barbam et capillum, ita ut etiam hostium eorum misera conditio posset lacrymas excitare: miseriarum denique et laborum ponderis immensi neque numerus erat, neque finis. Unde et supra modum fatigati, in supremum jam devenerant defectum ita ut magis mori optarent in Domino, quam vitam continuare temporalem; vita enim eorum miserabilis nimium distabat a morte, cum nec sumendae refectioni semel in die tempus indulgeretur, nec sopori necessario vel ad modicum requies praestaretur; quidquid sinistri accedebat, id illis imputabatur totum: non erat illis a propriis penatibus in publicum exitus, aut introitus in propria, a suscipione liber, quorumlibet patebant calumniis et cuilibet dabatur ad eorum accusationem locus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License