Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X. Qui in classe advenerant, ad exercitum se conferunt, et in erigendis machinis plurimas praestant commoditates. Pacificantur ad invicem Tolosanus et Tancredus.

At vero qui expeditione remanserant, coepto fideliter instantes operi, et in erigendarum studio machinarum se tota diligentia continuantes, opus jam ex parte maxima peregerant. Dux enim et duo comites, Normannorum videlicet et Flandrensis, quemdam egregium et magnificum virum, dominum videlicet Gastonem de Beart, operi praefecerunt; et super artifices ne se haberent negligentius circa propositum, curam eum rogaverant impendere diligentem. Ipsi vero egrediebantur saepius populum educentes in manu forti, ut ligna caederent et caesa ad opus aedificiorum comportarent. Alii vero virgulta, frutices, et vimina, et minorum ramos arborum caedentes, ut ex eis crates fierent, ex quibus machinae operirentur exterius, certatim congerebant; alii animalium tam occisorum quam prae sitis ariditate deficientium detrahebant coria, mundorum sive immundorum indifferenter; ut ex eis super crates protegerentur machinae, ne forte ab hostibus ignis immissus aedificia posset consumere. Nec solum circa partem septentrionalem ducis studio, et praedictorum comitum duorum opus ita fervebat, verum etiam et a turri angulari usque ad portam occidentalem, quae est sub arce David, dominus Tancredus, et alii nobiles plurimi, qui in ea parte castra locaverant, non inferiore sollicitudine eidem instabant operi, curam impendentes diligentissimam. Sed in parte australi domini comitis Tolosani exercitus, et cuncta familia, indefesso studio, et cum omni diligentia circa idem sollicitabatur negotium: eoque ferventius, quo et ditior erat, et majores ei de novo tam hominum quam rerum necessariarum accesserant copiae: quotquot enim de navibus advenerant, ejus se adjunxerant castris, et supellectilem intulerant ad opus aedificiorum valde necessariam. Funes enim et malleos et alia instrumenta ferrea secum habentes; sed et optimos artifices qui in construendis erigendisque machinis, ut praediximus, multam habebant experientiam, ad consummationem operis plurima praestiterunt compendia. Praeerat autem Januensibus, qui advenerant, quidam nobilis Willelmus nomine, cognomento Ebriacus, cujus in operis artificio multa pollebat industria. Cumque jam per quatuor hebdomadas circa id universus desudasset exercitus, multo labore ad consummationem jam pervenerat negotium. Unde et communicato consilio, principes urbis oppugnationi diem praefixerant; sed, quia inter dominum Tolosanum comitem et dominum Tancredum gravis intercesserat simultas, et inter caeteros etiam nonnullos, ex causis quibusdam exortae erant inimicitiae, placuit episcopis, principibus quoque et universo populo, ut prius reformata inter eos plenius charitate, divinum sinceris mentibus implorare possent auxilium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License