Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. Indicantur populo Litaniae. In montem Oliveti ascendit universus populus.

Die igitur statuta, de publico decreto indictae sunt universo populo Litaniae, et assumptis crucibus et sanctorum patrociniis, episcopi et clerus universus induti sacerdotalibus et leviticis indumentis, nudis pedibus et cum multa devotione populum subsequentem, usque ad montem Oliveti praecesserunt. Ubi vir venerabilis Petrus Eremita, et Arnulphus comitis Normannorum familiaris, vir litteratus, exhortationis sermonem habentes ad populum, in quantum poterant ad longanimitatem animabant. Est autem mons Oliveti urbi ab Oriente oppositus, ab urbe quasi milliario distans, valle Josaphat interjecta: unde est, quod a beato Luca dicitur: Ab Hierosolymis iter habens Sabbati (Act. I, 12). Unde et Salvator noster, cernentibus discipulis, quadragesimo resurrectionis suae die est elevatus in coelum, et nubes suscepit eum ex oculis eorum. Ad quem locum cum pervenisset plebs fidelis, in spiritu humilitatis et in animo contrito, implorato cum gemitu et lacrymis de supernis auxilio, reconciliatis ad invicem principibus praedictis et omni populo in mutuam charitatem revocato, de monte descendentes, ad ecclesiam Montis Sion, quae in australem ejusdem civitatis partem, secus urbem, ut praediximus, in montis fastigio sita est, ascenderunt. Cives autem in turribus et muro positi admirantes, quid sibi vellet hujusmodi populi circuitus, arcubus et balistis tela in turmas jaculabantur: unde nonnulli ex nostris, incautius se habentes, vulnera susceperunt. Sed et cruces in nostrorum opprobrium et contumeliam, quas super murum locaverant, sputis et aliis immundis actionibus ignominiose tractantes, in Dominum nostrum Jesum Christum et ejus salutiferam doctrinam convicia et verba blasphemiae impudenter congerebant. Populus tamen cum omni devotione votum prosequens, ira succensus, qualem sacrilegii dolor poterat ministrare, ad praedictam pervenit ecclesiam. Ubi, completis iterum orationibus, et indicta die qua urbem unanimiter impugnarent, circumdata urbe, in castra reversi sunt. Si quid autem operis consummationi deerat, cum multa celeritate id maturari praecipitur, ne quid impedimenti ex aliqua imperfectione, urbem impugnare volentibus, occurreret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License