Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. Dux et duo majores comites de noctu castra sua transferunt; per gyrum ante urbem eriguntur machinae.

Adveniente igitur die ad impugnandam urbem praefixa, ea nocte quae diem proximam praecedebat, dux et duo saepedicti majores comites, videntes quod ea pars civitatis, quam ipsi obsederant, a civibus esset machinis, armis et viris fortibus maxime communita, eoque fortius quo magis ex ea parte timendum arbitrabantur; et quod in ea parte die sequenti, ob loci munimen, non multum sperarent se posse proficere, mirabili providentia et stupendo labore machinas et castellum antequam connecterentur ad invicem membra, ad eam regionem, quae est inter portam S. Stephani, et turrem angularem, quae a septentrione super vallem Josaphat posita est, particulatim transtulerunt, castris etiam illuc delatis. Videbatur enim eis, et vere sic erat, quod quia ex illa parte civitas remanserat inobsessa, idcirco et a civibus minore diligentia servaretur; factumque est, ut translatae machinae, continuatis tota nocte vigiliis, ante solis exortum cum multo labore compactae sunt et congruis stationibus collocatae. Sed et castellum in ea parte, qua murus videbatur humilior, et deforis planior et commodior accessus, moenibus ita est applicatum, ut qui erant in turribus et qui in machina pene posse pugnare cominus viderentur: nec fuit sane labor modicus. Nam pene per dimidium milliare ab eo loco, in quo prius castra locaverant, praedicta transtulerant instrumenta, et ibidem ea antequam sol exoriretur, compactis ad invicem membris, erexerant. Sole autem exorto, accedentes ad murum cives, ut quid extra molirentur nostri conspicerent, partem castrorum et omnem apparatum bellicum, qui heri et nudius tertius ibi visus fuerat, abesse cum stupore admirati sunt, et circumspicientes cum diligentia adjacentem regionem, et muri ambitum perlustrantes, cognoverunt castra ducis translata esse; et erectas in parte, qua praediximus, machinas speculati sunt. Eadem quoque nocte, et circa alias urbis partes, prout in diversis, ut praediximus, locis castra posuerant, vigilias et laborem continuantes, machinas suas erexerant; nam pene eodem momento, et comes Tolosanus castellum, quod cum multo studio fabricaverat, inter praedictam ecclesiam montis Sion et urbem, muro applicaverat: et reliqui principes, qui secus turrim angularem, quae hodie Tancredi dicitur, eadem diligentia et pari laboris pondere, ejusdem pene altitudinis et soliditatis ligneam turrim juxta murum locaverant. Erat autem par praedictarum machinarum effectus, et non dissimile artificium; cum enim quadrilatera essent aedificia, latus quod urbi erat oppositum, duplici erat textura munitum, et exterior arte quadam deponi poterat, ita ut muro superpositum, vicem pontis introire volentibus posset exhibere. Nec tamen ex ea parte immunita erat machina; sed quod suberat, anteriore deposito, castellum non minus quam latera reliqua communiebat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License