Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Dux et qui cum eo erant, a castello ligneo pontem super murum deponunt; suos immittunt. Urbs capitur, porta aperitur, et noster introducitur exercitus.

Igitur ducis et comitum legiones, quae, ut praediximus, in parte septentrionali urbem impugnabant, eousque opitulante Domino profecerant, quod hostibus defatigatis et jam resistere non valentibus, effractis antemuralibus et vallo penitus complanato, ad murum impune poterant accedere, raro audentibus adversariis eis per cancellos aliquid irrogare injuriae. Qui vero in castello erant, hortante duce, in culcitram bombice plenam, et saccos plenos stramine ignem injecerant, qui flante Borea accensus, fumum infra urbem intorquebat caliginosum: quo instante protervius, qui murum defendere tenebantur, ora vel oculos non valentes aperire, stupidi et fumidae caliginis turbati voragine, muri deseruere custodiam. Quo cognito dux, sub omni celeritate trabes, quas ab hostibus eripuerant, sursum ferri praecepit, quibus ex una parte in machina, ex altera super murum locatis, latus castelli, quod moveri poterat, deponi praecepit: quo super trabes praedictas collocato, vicem pontis praebuit congrua soliditate subnixum. Sic ergo quod hostes pro se introduxerant, in eorum versum est laesionem. Ponte igitur sic ordinato, primus omnium vir inclytus et illustris dux Godefridus, reliquos ut subsequantur exhortans, cum fratre suo Eustachio urbem ingressus est; quem continuo subsecuti sunt Ludolfus et Gislebertus uterini fratres, viri nobiles et perpete digni memoria, ortum habentes de civitate Tornaco; consequenter vero infinita tam equitum quam peditum manus: ita ut nec machina, nec pons praedictus plures posset sustinere. Videntes ergo hostes, quod nostri murum jam occupaverant, et dux suum jam introduxerat exercitum, turres deserunt et moenia, ad vicorum angustias se conferentes. Porro nostri videntes, quod dux, et maxima pars nobilium turres sibi vindicaverant, jam non exspectato per machinam ascensu, scalas certatim ad murum applicant, quorum illis maxima erat copia; nam bini et bini equites ex edicto publico singulas sibi praeparaverant, per quas ascendentes unanimiter, aliis qui supra murum erant, ducis mandatum praestolantes, se adjungebant. Ingressi sane statim post ducem sunt, Flandrensium comes et dux Normannorum; vir strenuus et per omnia commendabilis, dominus Tancredus, Hugo senior, comes de Sancto Paulo, Balduinus de Burgo, Gasto de Beart, Gastus de Beders, Girardus de Rosseillon, Thomas de Feria, Conanus Brito, comes Raimboldus de civitate Oringis, Ludovicus de Monson, Conon de Monte acuto et Lambertus filius ejus, et alii plures, quorum numerum et nomina non tenemus. Quos omnes, postquam dux cognovit se infra urbem recepisse incolumes, quosdam ex eis ad portam septentrionalem, quae hodie dicitur Sancti Stephani, cum honesto dirigit comitatu, ut portam aperiant et populum introducant, deforis exspectantem: qua sub omni celeritate reserata, ingressus est passim, et sine delectu universus exercitus. Erat autem feria sexta et hora nona. Videturque procuratum divinitus, ut qua die et qua hora pro mundi salute in eadem urbe passus est Dominus, eadem et pro Salvatoris gloria fidelis decertans populus, desiderii sui felicem impetraret consummationem. Eadem enim die et primus homo conditus et secundus pro primi salute morti traditus esse dicitur. Unde et decuit ut ejus membra et imitatores in ipsius nomine de hostibus ejusdem triumpharent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License