Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Dux cum suis per civitatem discurrens, stragem operatur innumeram. Tolosanus a parte Australi violenter ingreditur, et suas introducit legiones. Civium pars in praesidium civitatis se recipiunt.

Porro dux et qui cum eo erant per vicos civitatis et plateas, strictis gladiis, clypeis tecti et galeis, juncto agmine discurrentes, quotquot de hostibus reperire poterant, aetati non parcentes, aut conditioni, in ore gladii indifferenter prosternebant. Tantaque erat ubique interemptorum strages et praecisorum acervus capitum, ut jam nemini via pateret aut transitus, nisi per funera defunctorum. Jamque pene ad urbis medium diversis itineribus stragem operantes innumeram, nostri principes pervenerant; et subsequentis populi infinita multitudo, infidelium cruorem sitiens, et ad caedem omnino proclivis: cum comes adhuc Tolosanus et principes alii, qui cum eo erant, circa montem Sion decertantes, urbem captam, et nostrorum victoriam ignorabant; sed excito de nostrorum introitu et strage civium, ingenti clamore et horrendo sonitu, admirantibus qui in ea parte resistebant civibus, quidnam sibi vellet clamor insolitus et populi vociferantis tumultus, cognoverunt urbem violenter effractam et nostrorum immissas legiones: unde, relictis turribus et muro, ad diversa fugientes loca, saluti propriae consulere satagebant. Hi, quoniam praesidium civitatis in vicino constitutum erat, ex parte plurima se in arcem contulerunt; at vero exercitus pontem libere et sine difficultate super murum aptantes, et scalas applicantes moenibus, certatim in urbem nemine obstante ingressi sunt. Intromissi autem, portam Australem, quae illis erat contermina, statim aperuerunt, ut reliquus sine difficultate populus admitteretur. Ingressus est igitur vir insignis et strenuus Tolosanus comes, et Isoardus comes Diensis, Raimundus Pelez, Wilelmus de Sabran, episcopus Albariensis, et alii multi nobiles, quorum numerum vel nomina nulla nobis tradit historia. Hi omnes unanimiter, junctis agminibus, ad unguem armati, per mediam urbem discurrentes, stragem operati sunt horrendam; nam qui ducem et suos effugerant, putantes se mortem quocunque modo declinasse si ad alias se conferrent fugiendo partes, hos sibi habentes obviam, occumbebant periculosius; et Scyllam evitantes, incurrebant Charybdim. Tanta autem per urbem erat strages hostium, tantaque sanguinis effusio, ut etiam victoribus posset taedium et horrorem ingerere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License