Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. Urbe composita sedatur tumultus; et armis depositis orationis gratia, loca circumeunt venerabilia, diem agentes solemnem.

Subjugata igitur penitus civitate et interemptis civibus, tumultu aliquantulum sedato, convenerunt principes ad invicem, antequam arma deponerent, ordinantes ut per turres singulas ad majorem cautelam custodes deputarentur; et per portas urbis singulas viri honesti constituerentur janitores, quousque de communi conniventia et publico decreto principum, aliquis urbi praeficeretur, qui ejus curam gereret, et pro libero cuncta dispensaret arbitrio. Hostium enim circumpositorum merito suspectas habebant insidias et impetus non imprudenter formidabant repentinos. Tandem vero urbe ad hunc modum ordinata, armis depositis, in spiritu humilitatis et in animo vere contrito, nudis vestigiis, lotis manibus et sumptis mundioribus indumentis, cum gemitu et lacrymis loca venerabilia, quae Salvator propria voluit illustrare et sanctificare praesentia, coeperunt cum omni devotione circuire, et cum intimis deosculari suspiriis; specialiter autem Dominicae passionis et resurrectionis ecclesiam, ubi clerus et populus fidelium, qui per tot annos durae nimis et indebitae servitutis jugum portaverant, de restituta libertate, Redemptori gratias exhibentes, cum crucibus et sanctorum patrociniis, principibus occurrentes, eos in praedictam cum hymnis et canticis spiritualibus introduxerunt Ecclesiam. Intueri erat amoenissimum, et spirituali plenum jucunditate, quanta devotione, quanto pii fervore desiderii, ad loca sancta fidelis accederet populus; quanta mentis exsultatione et spirituali gaudio Dominicae dispensationis deosculabantur memoriam. Ubique lacrymae, ubique suspiria, non qualia moeror et anxietas solet extorquere, sed qualia fervens devotio et interioris hominis consummata laetitia, solet Domino in holocaustum incendere. Erat porro tam in ecclesia quam per urbem universam, tantus populi, gratias Domino exhibentis, clamor, ut jam quasi usque ad sidera tolli sonus videretur, et de eis merito dictum crederetur: Vox laetitiae et exsultationis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII, 15). Fervebant sane pio succensa desiderio, per urbem universam opera misericordiae. Hi Domino confitebantur deflenda quae commiserant, voto se obligantes ne de caetero deflenda committerent; illi in senes valitudinarios et egentes profusa liberalitate cunctam erogabant substantiam; pro summis et sufficientibus reputantes divitiis, quod hunc vidisse diem sibi fuerat concessum divinitus; illi flexis nudisque genibus, cum singultibus et praecordialibus suspiriis loca circuibant venerabilia, lacrymarum cuncta replentes aspergine; quorum vere sermo dirigebatur ad Dominum: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei (Psal. CXVIII, 136). Quid plura? Difficile est, ut nostro comprehendatur sermone, quanta in plebe fideli sanctae devotionis esset immensitas. Certatim enim se mutuo vincere cupientes, in operibus pietatis unanimiter desudabant, coelestis memores beneficii, et gratiam prae oculis habentes divinam, quae tantos eorum labores remunerare dignata est. Quis enim tam ferrei pectoris, quis tam mentis adamantinae, cujus interiora non liquefierent, cum liceret tantae peregrinationis fructum carpere dignissimum, et exhibitae militiae numerare stipendia? Quibus tamen mens erat altior, in arrham futurae retributionis, qua sanctos suos se remuneraturum promisit Dominus, id muneris videbatur exhibitum, ut per collationem praesentium munerum, firma sit exspectatio futurorum, et per eam quae hic peregrinatur Hierusalem, ad eam perveniatur, cujus participatio est in idipsum (Psal. CXXI, 3). Porro episcopi et sacerdotes in ecclesiis consummantes, sacrificia, orabant pro populo, pro collato beneficio gratias exhibentes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License