Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. Podiensis episcopus, et alii quidam qui in itinere dormitionem acceperant, visi sunt in civitate et apparuerunt multis.

Ea die dominus Ademarus, vir virtutum et immortalis memoriae, Podiensis episcopus, qui apud Antiochiam, ut praediximus, vita decesserat, a multis in sancta visus est civitate, ita ut multi viri venerabiles et fide digni eum super civitatis murum, primum omnium ascendisse et caeteros animasse ad ingressum, oculis corporeis se vidisse constanter assererent: et postmodum plurimis, loca venerabilia circumeuntibus, eadem die manifestus apparuit. Aliique quam plures, qui in toto itinere divinis obsequiis mancipati, piam in Christo dormitionem acceperant, in eadem civitate apparuerunt multis, loca sancta cum aliis ingredientes. In quo manifeste dabatur intelligi, quia, etsi vita decessissent temporali, ad aeternam vocati beatitudinem, non sunt fraudati a desiderio suo; sed quod pio expetierant studio, pleno sunt effectu consecuti, magnum nobis futurae resurrectionis argumentum praetendentes. Dignumque erat, ut sicut resurgente Domino multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, et in civitate sancta apparuerunt multis; ita fidelibus populis sanctae Resurrectionis locum, a gentili superstitione mundantibus, priscum renovaretur miraculum, ut et ipsi in spiritu resurrexisse crederentur, qui resurgentis Domini tam piis se manciparant obsequiis. His igitur et hujusmodi per superabundantem coelestem gratiam, plebi Dei in civitate sancta, miraculose magis quam mirabiliter exhibitis, tanta erat in populo mentis hilaritas, et interna cordis exsultatio, ut laborum immemores, quos pertulerant infinitos, felices se dicerent, quibus id divini muneris datum erat intueri. Clamor erat spiritualiter exsultantis civitatis ad Dominum, et quasi praecipiente Domino, solemnitas agebatur celebris: ita ut illud prophetae impletum ad litteram videretur oraculum: Laetamini cum Hierusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam (Isa. LXVI, 10).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License