Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIV. Civitas mundatur de interemptorum cadaveribus. Qui in arcem se contulerant, Tolosano comiti se dedunt. Dies illa in perpetuum celebris constituitur.

Completis igitur orationibus et locis venerabilibus cum omni devotione visitatis, visum est expedire principibus, ne ex interemptorum cadaveribus, aeris pestilentis generetur corruptela, urbem et maxime templi ambitum ante omnia mundari: unde civibus qui casu mortem evaserant, compedibus alligatis id muneris injungitur; sed quia ad tantum onus non videbantur posse sufficere, pauperibus etiam de exercitu, merces quotidiana proponitur, ut praedictae rei dent operam et sine dilatione urbem expediant. Quo disposito, principes ad propria reversi, domos quales interim familia discurrens praeparaverat, pro hospitiis habuerunt. Urbem autem reperientes commoditatibus plenam et bonis omnibus redundantem, omnes a majore usque ad minimum coeperunt copiosius abundare. Reperiebantur enim in effractis domibus, auri et argenti, gemmarum et pretiosarum vestium, frumenti, vini et olei, sed et aquae, cujus obsidione passi fuerant penuriam, ingentes copiae: unde et ipsi qui domos sibi vindicaverant, poterant habere ad omnem sufficientiam, et indigentibus fratribus charitative ministrare. Factumque est, ut secunda et tertia et deinceps die, in foro publico, rerum venalium optimis conditionibus exhiberetur commercium, ita etiam, ut plebs inferior, necessariis omnibus abundaret. Dies igitur solemnes et dies agentes laetitiae, cibum et requiem, quibus maxime indigebant, corporibus indulgentes, recreati sunt aliquantulum; divinae muneris largitatem admirantes, et coelestis gratiae, qua erga eos dignatus est Dominus abundare perpetem prae oculis habentes memoriam. Ad majorem autem tanti facti memoriam, ex communi decreto sancitum et communi omnium voto susceptum et approbatum est, ut hic dies apud omnes solemnis et inter celebres celebrior perpetuo habeatur, in qua ad laudem et gloriam nominis Christiani, quidquid in prophetis de hoc facto quasi vaticinium praedictum fuerat, referatur; et pro eorum animabus fiat ad Dominum intercessio, quorum labore commendabili et favorabili apud omnes, praedicta Deo amabilis civitas, et fidei Christianae et pristinae est restituta libertati. Interea vero pars hostium ea quae in arce David, a facie gladii fugiens se contulerat, videntes quod urbem universam sibi populus noster vindicaverat et quod ipsi diutius obsidionem tolerare non possent, petita et impetrata a domino comite Tolosano fiducia, qui circa partes illa turri vicinior hospitatus erat, quod cum uxoribus et liberis et omni substantia quam secum intuterant, liberum haberent exitum, et securum usque Ascalonam conductum, arcem ei resignaverunt. Qui vero urbi purgandae curam susceperant, adhibita diligentia, et ferventes in opere, partim igne consumptis cadaveribus, partim sepulturae traditis, prout temporis patiebatur angustia, subito et infra paucos dies, urbem reddiderunt expeditam, ad solitam eam redigentes munditiam. Unde confidentius locorum venerabilium populus frequentabat limina; et per vicos et plateas civitatis convenire, et confabulari poterat liberius. Capta est autem praedicta civitas, anno ab Incarnatione Domini 1099, mense Julio, quinta decima die mensis, feria sexta, circa horam diei nonam; anno tertio, ex quo fidelis populus, tantae peregrinationis sibi onus assumpserat: praesidente S. Romanae Ecclesiae domino Urbano papa secundo; Romanorum vero imperium administrante domino Henrico IV; in Francia vero regnante domino Philippo; apud Graecos autem in sceptris agente domino Alexio; praevia Domini misericordia, cui honor et gloria per infinita saeculorum saecula. Amen.

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License