Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Recensetur factum ejus memorabile in quadam monomachia.

In singulari namque quodam certamine, quod ipse multum invitus subiit, sed tamen juxta regionis consuetudinem, salva opinionis suae integritate declinare non poterat, exstat factum ejus memorabile, et praesenti narratione dignum. Passus est vir insignis a quodam nobili et potente viro (qui de numero erat principum, ejusque dicebatur consanguineus) in curia domini imperatoris, super quibusdam ingentibus praediis, et late diffuso patrimonio quaestionem; super qua, cum utrique parti, experiendi gratia dies esset praefixus, eo adveniente, praesentes se exhibuerunt, tam reus quam actor in curia. Ubi lite contestata, cum praedictus vir nobilis rei proponeret vindicationem; dux autem quantum poterat reniteretur; secundum leges patriae, adjudicata est inter eos monomachia et pugna singularis. Cumque imperii majores principes ad hoc tantis elaborarent viribus, ne tam insignes viri spectaculum de se populo praestarent indignum; seque tanto vellent subjicere discrimini, in quo alterutrius opinionis integritas posset periclitari, et non proficerent: mandata est exsecutioni imperialis sententia, et vulgi stante corona, principibus de more circumpositis, locum ingressi sunt, futuro certamini deputatum, Martem dubium experturi. Dumque in eo conflictu a viris illustribus et magnificis, strenue nimis decertaretur et viriliter, casu contigit quod, vibrato in adversarii clypeum ictu, ducis confractus est gladius, ita ut supra capulum vix ad semipedalem quantitatem in manu ejus fieret residuum. Quod videntes qui astabant principes, quod ducis conditio facta esset multo deterior, indicta pace, imperatorem adeunt, et supplicantes impetrant, ut de compositione inter tam egregios principes tractare liceat. Unde dum inter eos tractaretur diligentius, eos quae ad pacem erant rogantes, dux omnino repulit; et irrevocabiliter perseverans, agonem reiterat, rediens in id ipsum. Dumque ejus adversarius propter integritatem gladii sui, sibi quasi superior factus videtur, instat protervius, duci negans requiem, quousque dux ad solitam recurrens virtutem, qua singulariter praeminebat, et ira succensus, irruens capulo quem gestabat in manu, tanta circa tempus laevum virtute percussit adversarium, quod eum quasi seminecem, solo dejecit prostratum, ut pene vita videretur omnino destitutus, et ejecto proprii fragmento gladii, et hostis prostrati gladium manu tenens, principes ad se vocat, qui eum prius de compositione convenerant; et rogat attentius, monens ut de pace tractantes, virum insignem, qui jam defecerat tam ignominiosae morti subtraherent. Qui admirantes ducis virtutem egregiam et misericordiam incomparabilem, pace impetrata, controversiam tam honesto fine sopierunt, ut tamen dux victor et immortali dignus gloria apud omnes haberetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License