Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Boamundus Antiochenorum princeps et Balduinus comes Edessanorum, Hierosolymam veniunt, Nativitatem Dominicam ibi celebrantes.

Dum haec in regno sic aguntur, dominus Boamundus Antiochiae princeps, dominus quoque Balduinus praedicti domini ducis frater, comes Edessanus, multorum relatione habentes compertum quod reliqui eorum fratres et tantae consortes peregrinationis, prosequente eos favore divino, urbem sanctam sibi vindicaverant et viae causam consummaverant feliciter, condicunt inter se diem certum, quo paratis ad iter necessariis, illuc auctore Domino proficiscantur, ut laborum suorum causam vota, Domino solventes, compleant; et ut domino duci, domino quoque Tancredo et aliis principibus fraternum impendant solatium. Remanserant enim hi duo illustres et magnifici viri, alter apud Antiochiam, ut principatum conservaret; alter apud Edessam, ut ab irruentibus hostibus protegeret comitatum. Ita enim ab initio statim post captam Antiochiam, de communi providentia fuerat ordinatum, ut uterque concessas sibi divinitus, Dei cultrices urbes, non desererent; sed curam ad earum tuitionem impenderent pervigilem, ne forte recurrentibus hostibus, et reparatis copiis, rediviva pararentur bella, et sic in vacuum cucurrissent. Licet ergo uterque negotiosus esset plurimum, tamen consummandae peregrinationis gratia propositum urgent, et die praefixa iter arripiunt. Dominus itaque Boamundus, assumptis secum eis qui ejusdem peregrinationis desiderio trahebantur, et ingentibus tam equitum quam peditum copiis, jam usque Valeniam urbem maritimam, quae est sub castrum Margat, pervenerat, ubi fixerat invitis civibus sua tentoria. Porro dominus Balduinus, eum e vestigio sequens, apud praedictam urbem eumdem repperit, ubi conjunctis adinvicem agminibus coepto insistunt itineri. Applicaverant autem per eosdem dies, apud Laodiciam Syriae, homines de Italia: inter quos erat vir litteratus et prudens, religiosus quoque valde et honestatis amicus, dominus Daimbertus, Pisanorum archiepiscopus; quidam quoque de Apulia episcopus, Arianensis; hi etiam castris praedictorum principum se adjunxerant: unde et numerus factus est major, ita ut sexus promiscui, tam equitum quam peditum, diceretur esse multitudo ad viginti quinque millia. Iter ergo agressi, et oram secuti maritimam, non nisi hostium reperiunt urbes, unde cum maxima difficultate et alimentorum inopia viam poterant incoeptam conficere; cum enim non haberent commercia et venalia non reperirent, defecerat viaticulum in eorum cistarciis. Sed et algoris vehementia, et imbrium intemperies, multos ad supremum compulit defectum; hiems enim erat, mensis December. Soli enim Tripolitani et Caesarienses, in tam prolixo itinere, transeuntibus obtulerunt venalia; et tamen cum multo alimentorum defectu et famis angustia procedebant, non habentes jumenta et apta sarcinis devehendis animalia. Tandem, protegente eos divina clementia, pervenerunt Hierosolymam, ubi a domino duce et ab universo clero et populo devote suscepti, loca sancta corde contrito et in spiritu humilitatis perlustrantes, fide discunt oculata, quod verbo et doctrina prius comprehenderant. Celebrato sane in sancta Bethleem Dominicae nativitatis die, praesepe vident, et speluncam admirabilem, ubi pia Dei genitrix, salutis porta, mundi Reparatorem pannis involvit et lacte pavit vagientem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License