Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Quae erat conditio fidelium per illud tempus inter infideles.

Ab ea die coepit fidelium in eadem civitate multo deterior esse conditio, tum ex dolore justissimo, quem ex casu sanctae Resurrectionis ecclesiae conceperant; tum ex multiplicatis angariis geminata molestia. Nam praeter enormitatem tributorum et vectigalium, quae ab eis praeter morem et contra privilegia a suis praedecessoribus indulta exigebantur, solemnitates etiam interdixerat, quas usque ad illum diem sub aliis principibus, et in occulto et palam satis libere celebraverant. Quoque dies erat celebrior, eo arctius domiciliorum suorum septis cohibebantur, nec in publicum audebant comparere, domi etiam non tutum dabatur eis habere refugium, sed jactu lapidum et sordium immissione, et violentis irruptionibus, quanto dies erat solemnior, tanto amplius molestabantur. Ad haec et pro quolibet verbo levi, ad quamlibet accusatoris alicujus suggestionem, sine causae cognitione rapiebantur ad cruces et supplicia, bona confiscabantur, auferebantur possessiones, filiique eorum et filiae rapti de domibus parentum, flagellis aliquando, nonnunquam blandimentis et promissionibus apostatare cogebantur, aut patibulis affigi. Qui autem pro tempore erat illis patriarcha, is primum injurias excipiebat et opprobria; tum eos et publice et secretius ad longanimitatem invitans, pro temporalibus quae patiebantur malis, coronas promittebat sempiternas. Cujus verbis et exemplo commoniti, transitorias pro Christo contemnentes injurias, se invicem mutua charitate consolabantur. Referre per singula longum esset, quanta in propriis corporibus praedicti servi Dei pertulerint tormenta, ut haeredes fierent in domo Domini, et ut leges aemularentur paternas. Unum tamen de tot millibus, exempli gratia, producamus in medium, ut per haec deprehendat vestra dilectio, quam ex frivolis causis ad ultima supplicia rapiebantur. Quidam civis ex infidelibus nostros odio persequens insatiabili, vir perfidus et nequam, ut eis aliquid ad mortem moliretur, morticinum canis clam projecit in atrium templi, in cujus munditia conservanda, ejus custodes et universa civitas omnem impendebant sollicitudinem. Mane facto, qui orationis gratia accesserunt ad templum, reperientes immundum cadaver et fetens, pene ad insaniam versi, universam urbem repleverunt clamoribus. Concurrit subito populus universus, et omnes asserunt pro constanti, Christianos hoc fecisse. Quid plura? Decernitur interitus universis, et tam piaculare flagitium morte piandum judicatur. Fideles porro de sua confidentes innocentia, mortem pro Christo parati erant subire. Dumque adessent spiculatores eductis gladiis ut populum interimerent, obtulit se adolescens plenus spiritu, dicens: Periculosum est, fratres, si ita perit omnis haec ecclesia. Expedit magis ut unus moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Concedite mihi, ut mei habeatis annuam in benedictione memoriam, et generi meo honor in perpetuum debitus conservetur; ego vero, auctore Domino, hanc a vobis stragem depello. Susceperunt igitur gratanter verbum, et quod ille petierat, ultro concedunt. Et ut in Ramis palmarum ad perennem ejus memoriam, contribules ejus olivam, quae Domini nostri Jesu Christi significativa est, introducant in civitatem, in processione solemni, confirmant. Quo facto, praedictus adolescens primatibus se offert civitatis, reum se confitetur, et omnes alios astruit innocentes. Quod audientes judices, aliis absolutis, illum gladio exposuerunt. Et ita pro fratribus animam ponens, cum pietate dormitionem accepit, optimam in Domino habens repositam gratiam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License