Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Vincuntur hostes, et expedito itinere Balduinus pervenit Hierosolymam.

Postea autem, illucescente die, communicato cum suis consilio, praecipit comes ut, compositis ad iter sarcinis, redire incipiant; et, praemissis debilioribus et qui ad arma non multum poterant, ipse cum robustis sequebatur, non solum a tergo, verum ex utroque latere irruentium sustinens impetus; id autem prudenter nimis et callide, more suo, ut hostes deciperet, adinvenerat, non de suo diffidens comitatu, sed ut eum fugientem insequentes, in locis patentibus hostes reperiret, cum eisque liberius congredi posset; plurimum enim angustias metuebat. Dumque sic in redeundo ejus laboraret exercitus, hostes arbitrati causa formidinis eos reditum maturare, tanto instant protervius, quanto eos amplius timore dejectos arbitrantur. Descendentes igitur de locorum angustiis certatim, per loca liberiora nostros urgentissime coeperunt insectari; ita ut qui in navibus erant, praedam affectantes, in terram desilirent, sperantes sine difficultate, tanquam devictis hostibus, tropaeum reportare. Videns autem comes quod montes deseruerant et jam plana tenentes, nostris instabant urgentibus, indicto suis reditu, erectis vexillis, in hostes acrius instantes regreditur; eumque insecutae acies, domini praeeuntis exemplo irruunt animosius; et antequam in montes, more solito, se possent recipere, gladiis in eos vibratis desaeviunt, usque ad supremam interniciem non parcentes. Illi vero, nostrorum non ferentes impetum et caedentium robur admirantes et stupentes instantiam, nullam defensioni dant operam; sed in sola fuga spem habentes, ea via saluti consulunt; ita ut nec qui de navibus exierant, ad mare redire praesumerent, et qui ad montes se contulerant, dum incaute fugiunt, periculosa incurrentes praecipitia, improvisae mortis mille vias invenirent. Hostibus igitur ita prostratis, nostri victores ad locum ubi sarcinas et impedimenta dimiserant cum exsultatione redeunt: ubi nocte quiescentes, benedixerunt Dominum, qui potentes deponit et exaltat humiles. At vero die sequenti retrocedentes usque ad locum qui dicitur Junia, curam sibi et equis debitam impendentes sollicitudinem, praedam inter se more militari diviserunt et capta mancipia. Mane vero sequente, volens dominus comes comitatui suo prudenter fideliterque providere, assumptis sibi de expeditioribus equitibus nonnullis, ad locum, ubi pridie conflictus fuerat, accessit intrepidus, perscrutari volens utrum adhuc angustias detinerent adversarii, an locus transire volentibus libere pateret. Vidensque transitum hostibus vacuum et sine difficultate permeabilem, suos facit evocari; qui, audita optabili legatione, ad locum pervenientes, sine molestia dominum comitem consecuti, locum transeunt, quem diu habuerant suspectum et merito formidabilem: et accedentes ad pagum Beritensium, ante urbem castrametati sunt, inde oram sectantes maritimam, transeuntes Sidonem, Tyrum et Ptolomaidam usque ad locum cui nomen Cayphas pervenerunt. Comes vero suspectum habens dominum Tancredum, propter illam enormem nimis et indebitam, quam in eum apud Tharsum Ciliciae commiserat, injuriam, neminem suorum in urbem praedictam permisit introire, timens ne vir magnificus, offensae memor, vellet ei vicem rependere. Porro dominus Tancredus aberat, cives tamen ejus, domino comiti exeuntes obviam, benigne multum et fraterno charitatis affectu, rerum venalium, et maxime eorum quae ad victum erant necessaria, bonis conditionibus obtulerunt commercium. Inde per Caesaream, deinde Arsur viam legentes maritimam, usque Joppen pervenerunt; ubi ab universo clero ac populo solemniter exceptus, faventibus universis, pro domino se gessit. Inde profectus Hierosolymam, occurrente sibi universo clero et populo, tam Latinorum quam aliarum nationum, cum hymnis et canticis spiritualibus, tanquam regem et dominum suum introduxerunt gaudentes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License