Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIX. Carra Mesopotamiae a Tancredo, Balduino et aliis obsidetur. Cives fame compulsi, de tradenda urbe consilium ineunt.

Eodem anno, dominus Boamundus, cum universis ejusdem provinciae magnatibus, dominus quoque Tancredus, dominus etiam nihilominus Balduinus, Edessanorum comes, una cum domino Joscelino ejusdem consanguineo, convenientes ad invicem, fide media compromiserunt, quod Euphraten transeuntes, Carran urbem, Edessae vicinam, ab infidelibus detentam, obsiderent. Juxta quod conceptum, evocantes certatim ex suis regionibus militares copias et auxilia undecunque conrogantes, die praefixa Euphraten transeuntes, apud Edessam pervenerunt. Interfuerunt autem eidem infaustae expeditioni viri venerabiles et Ecclesiae praeclara lumina, dominus Bernardus, Antiochenorum patriarcha; dominus Daimbertus, Hierosolymorum patriarcha, qui tunc vagus, exsul et profugus apud Antiochiam demorabatur; dominus quoque Benedictus, Edessanorum archiepiscopus. Hi omnes apud praedictam urbem congregati, propositum effectui mancipare satagentes, cum suis legionibus ad locum perveniunt destinatum. Est autem Carran, ut veteres tradunt historiae, is locus, ad quem Thare, filium Abraham, et ex filio Haran nepotem Lot, de Ur Chaldaeorum fugiens et in terram Chanaan properans, eduxit, et habitavit ibi, secundum quod in libro Geneseos (cap. XI) continetur, ubi et idem mortuus est, ubi et Abraham responsum accepit a Domino ut, egrediens de terra sua et de cognatione sua, Domini sequeretur promissiones. Idemque est locus, in quo et Romanorum dictator Crassus, aurum quod sitierat, Parthis propinantibus, bibit. Quo cum pervenissent, sicuti ab initio proposuerant, urbem claudunt obsidione; nec multum erat necessarium urbem aliter impugnare, quam ingressus exitusque civibus prohibere, modicum enim, et pene nihil intus habebant alimentorum. Causa autem hujus erat inopiae: dominus Balduinus longe ante multam dabat operam, quomodo inopia illius loci fatigarentur cives, ut fame aliquando molestati, urbem ei traderent. Modus autem, quo propositum effectui mancipare satagebat, hic ei visus erat idoneus. Inter Edessam porro, et praedictam illam civitatem, quae vix quatuordecim a se distant milliaribus, fluvius quidam discurrit medius, qui sua irrigatione, canalibus derivatus, circumadjacentem planitiem uberem reddebat et frugibus fecundam. A priscis autem temporibus solum praedictum hanc habuerat limitationem, ut quod citra fluvium erat, Edessanis sine molestia cederet; quod vero trans fluvium, Carrenses proprium possiderent. Videns autem dominus Balduinus quod hostium civitati omnino exterius nihil alimentorum accederet, sed de locis illis communibus omnem sibi victum propagarent; maluit ipse hac commoditate defraudari, quam ut hostes, qui non satis commode aliunde poterant, de locis mediis alerentur. Frequentibus igitur irruptionibus diu ante prohibuerat in locis suis agriculturam exerceri, sperans quod de regione trans Euphratem, et de ea quae inter Edessam et eumdem fluvium jacebat media, alimentorum posset suis civibus ministrare sufficientiam; Carrenses autem, ea subtracta commoditate, quam de praedictis locis communibus habere consueverant, ad intolerabilem compellerentur inopiam, sicut vere rei exitus manifestum dabat; idque jam annis ante pluribus inhibuerat. Obsidentes igitur praedictam urbem, ut praemisimus, multa victus inopia eam invenerunt laborantem. Cives tamen nostrorum adventu longe ante praecognito, per nuntios et litteras principes Orientis sollicitaverant, significantes quod, nisi mature subvenirent, parati erant deficere. Videntes autem quod eis inde nullum ministrabatur subsidium, et famis angustia singulis diebus eos amplius molestaret, communicato consilio, potius eligunt urbem resignare quam intus fame tabescere et prae alimentorum defectu liquefieri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License