Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Quomodo patri nequam, filius Daber egregius moderator regni successit: et precibus domini Romani, Constantinopolitani imperatoris, reaedificatur ecclesia, cooperante Joanne Carianite, Constantino monacho necessaria ministrante.

Adfuit tandem divina clementia, et afflictorum miserta, consolationem intulit non modicam rebus desperatis. Praedicto enim principe nequam rebus humanis exempto, cessavit ex parte quassatio, filio ejus Daher regnum obtinente. Hic siquidem ad petitionem domini Romani imperatoris Constantinopolitani (qui cognominatus est Heliopolitanus, cum quo etiam foedus quod pater ejus violaverat resarciens, contraxerat amicitiam) praedictam ecclesiam reaedificandi fidelibus concessit potestatem. Qua concessa, cognoscens plebs fidelium, quae Hierosolymis habitabat, quod ad tanti operis restaurationem eorum vires non sufficerent, missis nuntiis ad praedicti Romani successorem, dominum Constantinum monomachum, qui tunc agebat in sceptris, precibus porrectis, humiliter significant in quanto moerore et in quanta desolatione post ecclesiam dirutam populus consedisset: orant affectuosissime, ut ad reaedificationem ecclesiae, imperialis munificentiae liberalem porrigeret manum. Procurabat autem eorum legationem quidam Joannes cognomento Carianitis, Constantinopolitanus natione, nobilis quidem secundum carnem, sed moribus multo nobilior. Hic postposita saeculi dignitate, Christum secutus, religionis assumpto habitu, Hierosolymis pauper pro Christo habitabat. Missus ergo, debita instantia, sollicitudine non pigra, apud eumdem dominum imperatorem fideliter elaborans, obtinuit, ut ad opus praedicti aedificii de proprio fisco, idem Deo amabilis Augustus, sumptus necessarios et sufficientes ministrari praeciperet. Impetrata ergo pro voto fidelis populi postulatione, laetus Hierosolymam reversus est. Ubi nuntiato itineris successu, et precum porrectarum exauditione, universum clerum et populum, quasi de gravi aegritudine convalescentes recreavit. Praeerat autem eidem ecclesiae tunc vir venerabilis, Nicephorus patriarcha. Sic ergo obtenta licentia, et sumptibus de imperiali aerario ministratis, eam quae nunc Hierosolymis est, sanctae Resurrectionis aedificaverunt ecclesiam, anno ab Incarnatione Domini 1048, ante urbis liberationem annis LI, tricesimo vero septimo postquam diruta fuerat. Qua constructa, contra imminentia pericula, et mille mortis discrimina consolationem receperunt. Non tamen cessabant adversus eumdem populum fidelem frequentes injuriae et angariarum nova genera; sputa, colaphi, vincula, carceres; ad ultimum, suppliciorum omne genus, quibus populus Dei incessanter affligebatur. Nec solum iis qui in eadem urbe erant, sed etiam iis qui in Bethlehem et Thecua, ubi soli habitabant fideles, idem cauterium imprimebatur. Quoties enim novus accedebat praeses, et missus a calipha recens dirigebatur procurator, toties contra Dei populum novae struebantur calumniae, et varia extorquendi inveniebantur argumenta. Et quoties a domino patriarcha et populo communiter aliquid volebant violenter exigere, si aliquo casu eorum differebatur postulatio, statim minabantur ecclesiam dejicere. Idque pene annis patiebantur singulis, confingentibus praesidibus se hujusmodi rescriptum a regia directum celsitudine habere prae manibus, ut si aliquam difficultatem vel moram in praestandis tributis aut vectigalibus praesumerent adnectere, eorum statim usque ad solum dirutae deponerentur ecclesiae. Quandiu tamen Aegyptiorum aut Persarum praevaluit regnum, sub eorum imperio fideles melioribus usi sunt conditionibus. At vero postquam Turcorum invalescere iterum coepit regnum, et eorum viatus super Aegyptiorum et Persarum fines ampliari, et in eorum Urbs sancta decidit potestatem, per triginta octo annos, quibus eam detinuerunt occupatam, majoribus molestiis coepit populus Dei fatigari; ita ut leve ducerent, quod sub Aegyptiorum vel Persarum jugo pertulerant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License