Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


LIBER UNDECIMUS

CAPUT PRIMUM. Boamundus, Antiochenorum princeps, commisso principatu Tancredo, transfretans in Franciam properat, Francorumque regis filiam ducit uxorem. Hierosolymorum patriarcha Romam petit. Rex uxorem legitimam absque causae cognitione deserit.

Aestate vero transcursa, dominus Boamundus, multo aeris alieni pondere fatigatus, ut ad debiti solutionem se pararet et ut de partibus ultramarinis majores militum secum traheret copias, principatus sui cura et administratione generali, cum plena jurisdictione dilecto suo consanguineo domino Tancredo commissa, in Apuliam navigavit; et cum eo dominus Daybertus, Hierolosymorum patriarcha. Qui, postquam in Apuliam pervenit, modico tempore in sua regione moram faciens, assumpto de suis fidelibus honesto comitatu, Alpes transiens, ad dominum Philippum illustrem Francorum regem pervenit. A quo inter caetera duas ejus obtinuit filias, unam de legitimo natam matrimonio, Constantiam nomine, quam sibi foedere conjugali copulavit in uxorem; alteram nomine Ceciliam, quam ei Andegavensium comitissa, (quae spreto marito, ad eumdem dominum regem se contulerat) uxore adhuc vivente, pepererat, quam domino Tancredo nepoti suo, ex Apulia missam, destinavit uxorem. Completis ergo negotiis tam apud eumdem dominum regem quam in aliis ultramontanis partibus, cum ingenti equitum peditumque transfretare volentium multitudine, in Apuliam iterum reversus est. At vero dominus Daybertus ad Ecclesiam Romanam accedens, et injuriarum, quas patiebatur, modum aperiens; simul et Arnulfi nimis efficacem malitiam ordine pandens, nec non domini regis sinistram intentionem, qua Ecclesiam Dei humiliare nitebatur, omnes ad sui movit compassionem, gratiam obtinens universorum. Nec solum id enorme, quod de domino patriarcha Dayberto supra memoravimus factum esse, contra disciplinam ecclesiasticam, rex commiserat; verum etiam uxorem legitimam, quam apud Edessam, dum ibi comes esset, duxerat, absque causae cognitione, non convictam, non confessam, lege matrimoniorum neglecta, dimisit, eamque in monasterio Sanctae Annae, matris Dei Genitricis et semper virginis Mariae, monacham fieri compulit violenter. Est autem idem locus Hierosolymis in parte orientali, juxta portam quae dicitur Josaphat, secus lacum qui tempore antiquo Probatica dicebatur piscina; ubi ostenditur cripta, in qua Joachim et praedictae Annae traditiones habent veterum domicilia fuisse; ubi et Virgo perpetua nata esse perhibetur. Erant autem ibi tres vel quatuor pauperes mulierculae vitam sanctimonialem professae, quibus gratia uxoris introductae ampliavit possessiones et patrimonium dilatavit. Causa autem cur ab uxore diverterit, apud diversos varia ferebatur: dicentibus aliis, dominum regem ideo dimisisse uxorem ut, ditiorem et nobiliorem ducendo, conditionem suam faceret meliorem; et paupertati, qua plurimum premebatur, sumpta dotis nomine aliunde opulentia, consuleret; aliis vero asserentibus, reginam improvidam minusque prudentem, tori maritalis minus caute observasse foedera. Cumque prius, quasi gaudens, religionis habitum videretur assumpsisse, et primo conversionis suae tempore, satis honeste videretur in eodem monasterio conversata, tandem occasione sumpta ex commentis fraudibus, ad dominum regem accedens, licentiam obtinet ut pro necessitate monasterii sui, ad sublevandam ejus inopiam liceret ei consanguineos suos, qui Constantinopoli erant, visitare: sub quo praetextu de regno exiens, sordibus et immunditiis omnem coepit dare operam; depositoque religionis habitu, divaricans se ad omnem transeuntem nec propriae parcens aestimationi, nec regiam quam habuit reverita dignitatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License