Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. Dominus Raimundus Tolosanus comes moritur. Willelmus Jordanis, ejus nepos, ei succedit. Rodoan, Turcorum princeps magnus, fines nostros ingreditur, cui Tancredus occurrit, et confusum vertit in fugam.

Anno sequenti, qui erat ab Incarnatione Domini 1195, dominus Raimundus bonae memoriae, comes Tolosanus, vir religiosus et timens Deum, vir per omnia commendabilis, cujus actus admirabiles et vita virtutibus insignis speciales desiderant tractatus, in oppido suo quod ipse fundaverat ante urbem Tripolitanam, cui nomen Mons Peregrinus, viam universae carnis, verus Christi confessor, ingressus est, pridie Kal. Martii; cui successit nepos ejus Willelmus Jordanis, in eadem obsidionis sollicitudine; in quo opere usque ad adventum comitis Bertrami, satis strenue viriliterque desudavit, quousque super eadem re quaestionem passus, aliquantulum ab opere destitit, ut in sequentibus dicetur. Admirandam sane hujus venerabilis viri et tam praesentibus quam futuris commendabilem insignis animi credimus constantiam, qui semel pro Christo initam, usque ad supremum exitum vitae, non fastidivit patienter portare peregrinationem. Et cum in patria tanquam vir illustris et praepotens et amplissimum habens patrimonium, potuisset bonis omnibus abundare pro votis, elegit potius abjectus esse in obsequiis Domini, egressus de terra et de cognatione sua, quam in tabernaculis apud suos abundare peccatorum. Caeteri enim principes ejusdem peregrinationis professores, urbe sancta restituta libertati, quasi votorum potiti consummatione, reversi sunt ad propria; hic autem semel assumptam crucem veritus est deponere. Cumque a suis familiaribus et domesticis illi cum multo suggereretur studio, ut voti compos, desideranti se patriae restitueret, maluit se in holocaustum dare Domino quam illecebris se reddere saecularibus; magistrum imitatus, cui cum diceretur: Descende de cruce (Matth. XXVII, 40), maluit consummata passione, alienis deponi manibus, quam ab incoepto nostrae salutis deficere proposito.

Eodem etiam anno, Rodoan, quidam vir praepotens, Halapiae dominus, de adjacentibus regionibus tam prece quam pretio, convocatis auxiliis, in gravi multitudine Antiochenorum fines ingressus, regionem totam in incursionibus deterrebat et incendiis molestabat frequentibus. Quod audiens dominus Tancredus, convocatis viribus et tam equitum quam peditum militaribus copiis, illuc procedit ei obviam, ubi eum suas habere copias fama celebriore compererat. Egressus igitur ab Antiochia, versus Artasiam exercitus dirigit: quo perveniens, hostium ingentem multitudinem, ut ei nuntiatum fuerat, reperit; in quos, invocato de supernis auxilio et pro meritis impetrato, viriliter irruens, primo resistere tentantes, sed mox in dissolutionem datos, in fugam adegit. Caesis autem innumeris, captivati sunt ex eis plurimi, retento vexillo praedicti Rodoan; qui, ut vitae consuleret, fugam primus inierat; quodque nostris multo fuit solatio, in recompensationem eorum quos in similibus negotiis amiserant saepius, equos optimos, quos ab hostibus dejectis eorum sessoribus abstulerant violenter, sibi multos vindicaverunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License