Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Aegyptii cum ingentibus copiis regno se infundunt; quibus rex occurrens, captis nonnullis, pluribus interemptis, reliquos in fugam adegit.

Eodem anno, accesserunt ad Aegyptium calipham quidam de principibus ejus, dicentes: Populus ille peregrinorum, qui hoc novissimo tempore regnum tuum violenter ingressi sunt, et animarum prodigi suarum, hactenus principibus a te missis restiterunt, de multitudine confisi quam prior introduxerat exercitus, hanc sibi comparaverant audaciam. Nunc autem illis ex maxima parte reversis ad propria, et adventantium peregrinorum solatio destituti, facti sunt rariores, frequentibus expeditionibus facultatibus eorum omnino consumptis. Unde nobis videtur opportunum, si tuae id ipsum visum fuerit majestati, ut electum unum de magnatibus tuis. ad partes illas dirigas, qui regionem illam ab illo infelici populo occupatam, expediat. Placuit sermo et optimus visus est in conspectu caliphae; et praecipiens ingentem convocari exercitum et classem parari maximam, designatis principibus utrique seorsum exercitui, eos in Syriam dirigit; qui pervenientes Ascalonam, magnam regno universo intulerunt formidinem. Quod audiens rex, Joppen cum universis regni viribus celer pervenit, lege edictali praecipiens ut omnes illuc de singulis urbibus sine mora conveniant. Adfuerunt igitur sub omni celeritate qui evocati fuerant; inter quos et dominus Ebremarus Hierosolymorum patriarcha, vivificae crucis lignum salutare secum deferens, nihilominus adfuit. Quibus receptis, recensito nostrorum numero, inventi sunt habere equites quingentos, peditum duo millia. Hostium vero dicebatur esse numerus ad quindecim millia, exceptis illis qui in classe militabant. Qui ab Ascalona discedentes, classem praeceperunt versus Joppen properare; ipsi autem Azotum transeuntes, in duas se turmas dividunt, ordinantes ut altera illarum versus Ramulam procedat, dominum regem ad pugnam provocans; altera Joppen properet, ut rege contra alteram occupato, illam urbem impugnet, convocatis iis qui in classe illuc jam advenerant. Juxta ergo praedictum consilium, bipertito agmine, pars altera Ramulenses fines ingressa, instructis aciebus, adventus sui, tubarum crepitu et strepitu tympanorum, evidens dederunt argumentum. Hoc autem de industria fiebat ut, dominum regem cum suis expeditionibus in se provocantes, pars altera oram maritimam secuta, Joppen tuta posset pervenire; sed evanuerunt in cogitationibus suis. Nam, cum regem cum suis expeditionibus appropinquantem intuerentur, contabuerunt corda eorum prae timoris angustia; et alteram partem revocantes, vix adhuc putabant se sufficientem habere multitudinem ut ejus possent manus evadere. Factum est ergo quod, convenientibus contra se mutuo legionibus, rex cum suis in hostes irruens instat animosius; verbo simul et exemplo suorum exhortans acies, vires ingeminat. Dominus quoque patriarcha, vivificae crucis lignum praeliaturis ingerens et percurrens agmina, monet et hortatur ut ejus meminerint, qui pro nobis peccatoribus in eodem ligno salutem operari voluit; praecipit etiam, in remissionem peccatorum, ut contra hostes nominis et fidei Christianae decertent viriliter, ab eodem mercedem exspectantes, qui suis solet centuplum retribuere. Sic ergo nostri facti animosiores, hostibus vehementius instant; et implorato de coelis auxilio, perempta ex eis infinita multitudine, reliquos in fugam convertunt. Cecidit autem in eodem conflictu praeses Ascalonitanus; sed universi exercitus procurator evasit fugiens. Dicuntur caesa illa die, de hostibus quasi quatuor millia; de nostris vero sexaginta inter mortuos reperti sunt. Obtinuerunt ergo, praevia Domini clementia, hostium castra et infinitas camelorum phalanges; sed et asinos et equos innumerabiles, cum optimis spoliis et pluribus mancipiis secum trahentes, Joppen cum laetitia et exsultatione pervenerunt. Captus est etiam illa die quidam nobilis, qui aliquando fuerat procurator in civitate Acconensi, pro quo rex postmodum viginti millia dicitur habuisse aureorum. Classis tamen hostium nihilominus adhuc in portu Joppensi morabatur; sed cognito suorum interitu, austro flatus ministrante necessarios, in portum se Tyrensem receperunt. Unde postmodum in Aegyptum redire cupientes, orta repente in mari procella, vi turbinis ab invicem divisi, viginti quinque naves ex eis fretum sustinere non valentes, in nostra littora impegerunt; ex quarum remigibus et nautis, exceptis mortuis, nostri in vincula conjecerunt plus quam duo millia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License