Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV. Daimbertus patriarcha cum prosecutione apostolicarum rediens litterarum, apud Messanam urbem Siciliae moritur. Ebremarus sedis illius incubator, Romam contendit. Legatus Arelatensium archiepiscopus Gibelinus mittitur, qui postmodum in patriarcham substituitur.

Interea dominus Daimbertus, Hierosolymorum patriarcha, post longam exspectationem, qua eum detinuerat dominus Paschalis papa et Ecclesia Romana, volens plenius edoceri utrum rex Hierosolymorum et qui eum expulerant vellent contra eum aliquid allegare, unde hoc videri possent de jure fecisse; postquam nemo comparuit, qui contra eum aliquid objiceret, nec in ejus facto aliquid aliud notari poterat, nisi quod regia expulsus erat violentia, cum plenitudine gratiae et apostolicarum prosecutione litterarum, jussus est ad propria redire et sedem recipere, ex qua indebite fuerat deturbatus. Qui tandem in Siciliam veniens, apud Messanam moram faciens necessariam, transitum exspectans, gravi correptus aegritudine, sexto decimo Kal. Julii, viam universae carnis ingressus est. Sedit autem in pace annis quatuor, in exsilio vero, tribus. Ebremarus vero ejusdem sedis incubator, audiens quod praedictus dominus Daimbertus, cum plenitudine gratiae revertebatur, sedem suam recepturus, antequam de obitu ejus instrueretur, ad eamdem Romanam transfretare decrevit Ecclesiam, allegaturus de sua innocentia quomodo invitum et renitentem in eamdem sedem eum locaverant. Quo perveniens nihil impetrare potuit, quam ut cum eo dirigeretur legatus, qui de causa ejus, Hierosolymis constitutus, plenius posset cognoscere. Designatus est autem ad id munus prosequendum dominus Gibelinus, vir senior et grandaevus, Arelatensis archiepiscopus, qui de mandato domini papae, Hierosolymam profectus, convocato episcoporum regni concilio, de causa domini Ebremari cognovit plenius. Cumque ei constitisset per testes idoneos sufficientes et majores omni exceptione, quod dominus Daybertus absque causa legitima, Arnulfi factionibus et regia violentia fuerat expulsus, et quod Ebremarus adhuc viventis pontificis et Ecclesiae Romanae habentis communionem sedem occupaverat, auctoritate qua praeeminebat, eum a patriarchatu deposuit. Sed considerans multam viri religionem et simplicitatem miram, Caesariensem, quae tunc vacabat, Ecclesiam, ei concessit habendam. Postmodum vero, dum de substituendo Ecclesiae Hierosolymitanae patriarcha clerus et populus disceptarent, constituta ad hoc specialiter die ut super eo negotio de more tractaretur, post multas hinc inde deliberationum partes, in dominum Gibelinum apostolicae sedis legatum unanimiter conveniunt, et eum in sedem locant patriarchalem. Hoc etiam praedictus Arnulfus malitiose dicitur construxisse, ut homo senex et decrepitus in illa sede diu vivere non posset. Eodem anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1107, Ascalonitae, solita usi malitia, in via publica, qua ab Hierosolymis ad mare descenditur, in locis opportunis insidias locaverant, equitum quingentorum et peditum mille. Audierant enim quod nostrorum caterva, ab urbe Joppensi egrediens, Hierosolymam esset profectura; volentesque quod viribus non poterant, dolis procurare, in praedictis latebant insidiis; cum ecce nostri omnium horum ignari, iter coeptum conficientes, in eorum offenderunt insidias. Cumque plurimum anxiarentur, dubitantes utrum cederent aut contenderent, instantibus hostibus deliberandi spatium abstulerunt. Videntes ergo nostri quod aut ignominiose occumbere, aut cum eis viriliter pugnare oporteret, facientes de necessitate virtutem, animos induunt; et quos prius habuerant formidabiles, resumpta audacia et spiritu vehementi instantes, in mentis convertunt stuporem; et jamjam nostrorum impetus ferre non valentes, multis interemptis, captivatis etiam nonnullis, eos in fugam versos aliquandiu prosecuti sunt. Tandem divina opitulante gratia, victoria potiti, tribus tantum de suo numero perditis, Hierosolymam profecti sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License