Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Vir nobilis Hugo de Sancto Aldemaro, Tiberiadensium dominus, in montibus qui urbi praeeminent Tyrensi castrum locat, cui nomen est Toron; idemque non multo post cum Damascenis confligens, lethaliter confossus, sed tamen victor, occubuit. Ascalonitae quoque nostris volentes praetendere insidias, in laqueum quem paraverant incidunt.

Eodem etiam tempore, cum Tyrensium civitas adhuc ab hostibus detineretur et nostrorum modis omnibus impediret processum, vir nobilis et potens, et inclytae in Domino recordationis, dominus Hugo de Sancto Aldemaro, qui post dominum Tancredum urbi praefuit Tiberiadensi, quantum locorum distantia permittebat (distant enim a se praedictae duae civitates quasi milliaribus triginta), frequentibus et occultis irruptionibus cives molestabat Tyrenses. Cumque in eundo et redeundo saepius ejus periclitaretur militia, eo quod in medio praedictarum urbium nec praesidium inveniretur, nec munitionis aliquod genus in quo se sui possent recipere et subsequentium hostium declinare importunitatem, adjecit vir praeclarus in summis montibus urbi Tyrensi prominentibus et ab eadem quasi per decem distantibus milliaria, in loco cui nomen priscum Tibenin, castrum aedificare; cui, quoniam in monte erat excelso admodum et cacuminato, nomen indidit Toronum. Est autem locus is inter mare et Libanum, quasi in medio constitutus, a Tyro et Paneade aeque distans, in tribu Aser, salubritate et aeris grata temperie commendabilis; solum habens opimum, vineis et arboribus prorsus habile; sed et frugibus et agriculturae commodissimum. Praestitit ergo non solum fundatori, diebus illis, ad opus praedictum commoditatem optatam; verum usque hodie et ubertate quam porrigit, et multa munitione qua praeeminet, et Tyrensium urbi, et regno universo utilitates incomparabiles. Nec mora, post praedicti fundationem praesidii, idem nobilis homo cum equitibus septuaginta hostium fines ingressus, cum quatuor millibus Damascenorum praelium committens semel, et secundo eodem die ab hostibus repulsus graviter; tertio melioribus irruens auspiciis et animositate divinitus collata, simul et viribus, auctore Domino, fortioribus receptis, hostes in fugam convertit. Ipse tamen ictu sagittae lethaliter confossus, interiit, vir prudens et strenuus, et exigentibus meritis regi et regno plurimum commendabilis et acceptus. Caesi sunt in eo conflictu de hostibus ducenti, et equi totidem a nostris recepti. Post eosdem etiam dies visa sunt in oriente signa et prodigia multa in coelestibus. Nam, per quadraginta dies et eo amplius, cometa circa noctis initium visus est longe comam trahere; et iterum ab ortu solis usque ad horam tertiam visus est sol duos habere collaterales, paris magnitudinis, sed inferiores splendore solis. Visa est et Iris circa solem, suis distincta coloribus. Quae omnia certum erat mortalibus nova portendere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License