Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Boamundus de Francia in Apuliam reversus, cum ingentibus copiis Graecorum fines eos depopulaturus ingreditur; demumque in Syriam volens redire, relicto Boamundo filio, vita decedit.

Per idem tempus, Alexius Constantinopolitanus imperator, vir malitiosus et nequam, volentibus per ejus regiones Hierosolymam proficisci multa ministrabat impedimenta. Nam et contra primam expeditionem, quae ei multo fuerat emolumento, ut praemissum est, Solimannum potentissimum Turcorum principem, et barbaras ex universo Oriente sollicitaverat nationes; et contra secundam, cui Pictavensium praeerat comes, easdem nihilominus nationes et infideles populos frequentibus concitaverat legationibus; unde, ejus efficiente malitia, posterior expeditio pene tota deperiit. Nec solum semel et secundo ita in nostros malignatus fuerat; sed quoties se offerebat opportunitas eis damna moliri, parare praecipitia, pro lucro sibi reputabat; praesentibus tamen et coram positis benigne dabat responsa et munera largiebatur, ut eo falleret commodius, Graecorum observans morem de quibus dicitur:

Timeo Danaos et dona ferentes. VIRG. Aeneid. l. II, 49.

Suspectum enim habens omnium Latinorum generaliter processum, nec eorum vires multiplicari, nec dilatari potestatem, ubicunque ministrare poterat impedimentum, patiebatur. Harum igitur dominus Boamundus memor injuriarum, a transmontanis reversus partibus, universorum Latinorum causam prosequens, equitum habens quinque millia, peditum vero quadraginta millia, septimo Idus Octobris in terram praedicti imperatoris navigio pervenit; et confractis pene universis maritimis urbibus et in direptionem datis, universam Epirum, tam primam quam secundam depopulatus est; tandemque Durachium obsidens, Epiri primae metropolim, regionem circumquaque incendiis et depopulationibus tradens, circumjacentibus regionibus, pro libero arbitrio utebatur, parans ad delendas Latinorum injurias, auctore Domino, ad ulteriora imperii violenter procedere. Audiens igitur imperator dominum Boamundum, cum ingenti militia Latinorum, intra fines suos ingressum, ipse suos nihilominus colligit exercitus, et ei procedens obviam, copias suas in vicino constituit: ubi communibus intervenientibus amicis, imperator foedus iniit cum eo, interpositis juramentis, quod de caetero Christi fidelibus in Orientem transire volentibus, bona fide, sine fraude et malo ingenio, consilium ministraret et auxilium; nec eorum iter ab iis quos ipse cohibere posset, impedire pateretur. His ita compactis et fidei nexu interposito confirmatis, dominus quoque Boamundus juramento corporaliter praestito, amicitiam et fidelitatem perpetuo conservandam promisit. Inde in Apuliam reversus, dimissa peregrinorum turba, quae votis obligata, tenebatur iter Hierosolymitanum perficere, ipse domi, familiaribus adhuc detentus curis, remansit. Aestate vero sequente, praeparatis jam ex parte ad iter necessariis et congregato navigio, dum ad iter accingeretur, copiis undecunque convocatis, valida correptus aegritudine, in fata concessit, unico filio principatus et nominis haerede relicto, ex domina Constantia domini Philippi, illustris Francorum regis, filia suscepto. Mortuus est etiam eodem anno dominus Philippus Francorum rex illustris, socer ejus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License