Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. A finibus Orientalibus item ingentes Turcorum copiae partes Edessanas occupare nituntur; sed Tancredus una cum rege resistunt viriliter.

Accidit etiam per eosdem dies, dum adhuc praedicti nobiles, dominus videlicet comes Balduinus et Joscelinus, ejus consanguineus, apud hostes detinerentur in vinculis, occasione sumpta ex eorum absentia, collecta est ex Orientali sinu Turcorum infinita multitudo et innumerabiles copiae; atque in Mesopotamiam descendentes, circa partes Edessenas coeperunt hostiliter degrassari, praesidia quaedam violenter occupantes, suburbana tradentes incendiis, colonos captivantes et agriculturae dantes operam: ita ut extra ambitum urbium muratarum tutus non reperiretur locus, et deficiente agricultura, victus omnino deficeret. Dominus autem Tancredus, cui regionis commissa erat sollicitudo, circa partes Antiochenas detinebatur occupatus, cujus curam etiam, ut praemisimus, domino Boamundo discedente, susceperat. Audiens tamen quod tanta hostium in partibus illis esset importunitas, vocato domino Hierosolymorum rege et causa vocationis manifestata, ipse quoque quantas potest ex universis urbibus et praesidiis convocat copias. Cui sic acceleranti et pro regione sollicito infra paucos dies rex adfuit, junctisque simul agminibus Euphratem transierunt: quo pervenientes hostes reperiunt, ut eis fuerat nuntiatum, per universam regionem liberis discursibus evagantes; qui, cognito nostrorum adventu, coeperunt se ad invicem recolligere; et illam quam prius habuerant, discurrendo minus experiri licentiam. Compertas iterum habentes saepius nostrorum vires, cum eis pugnare formidant; nec tamen ad propria redire disposuerant, sed scientes utrumque principem liberas ferias non habere ut moram diuturnam in ea possent facere regione, ita diu nitebantur eos protrahere, ut taedio affecti maturarent reditum et ipsi ad consuetas recurrerent infestationes. Cognoscentes igitur nostri eorum propositum, consilium ineunt quale pro temporis angustia poterant invenire commodius; congregari enim praecipiunt, ex ea regione quae est circa Euphratem, quae frugibus copiosissime abundabat, universi generis alimentorum copias; et, flumine transmisso, oneratis equis, camelis, asinis et burdonibus victum copiosissimum et ad multa tempora sufficientem urbibus inferunt et praesidiis; maxime autem urbem Edessanam usque ad redundantem sufficientiam communientes. Postmodum vero de corporibus civitatum et praesidiorum non multam gerentes sollicitudinem, quoniam admodum armis, viris et victu erant munita, revocantibus eos majoribus rerum articulis, ad Euphratem reversi sunt. Ubi dum modicis et corpore et numero fluvium transeunt naviculis, quosdam de inferiore manu qui adhuc transitum exspectabant, ulteriorem ripam tenentes, hostes nostrorum vestigia secuti, irruunt; et ex eis quosdam interficientes, reliquos captivos trahunt, praesentibus domino rege dominoque Tancredo, et eis subsidium ministrare non valentibus; amnis enim medius erat, quem vadis transire non poterant; neque erat facile paucis parvisque naviculis tantum exercitum reportare. Nostri vero dolentes admodum super illis pauperibus, quos se praesentibus occidi viderant et ex parte captivari, reversi sunt ad propria; regionem etiam cis Euphratem praecipientes magnatibus, qui ei praeerant, diligentius communiri. Erant autem qui supra ripam Euphratis capti fuerant et interfecti, pauperes Armenii, qui Turcorum fugientes importunitatem, in loca tutiora se conferre proposuerant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License