Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Balduinus comes Edessanus redit de vinculis hostium, et Joscelinus cum eo; et adversus Tancredum guerram excitant.

Sequente anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1109, dominus Balduinus comes Edessanus, cum annis quinque continuis fuisset apud hostes detentus in vinculis, una cum Joscelino cognato suo, datis obsidibus pro certa summa pecuniae, quam pro sua redemptione pepigerant, in suam se libertatem receperunt, redeuntes ad propria: cum quibus etiam satis misericorditer fecit Dominus. Nam obsides eorum in quodam praesidio custodibus deputatis commissi, casu, sive somno sive mero gravatis, mortem intulerunt, unde postmodum ad propria clam et per diverticula de nocte errabundi pervenerunt. Accedenti ergo praedicto comiti ad Edessanam urbem, dominus Tancredus dicitur ei introitum denegasse; sed tandem memor juramentorum, quae interposita fuerant, cum, eodem comite capto, domino Tancredo civitas tradita fuerat, ad cor rediens, tam ipsam urbem quam regionem universam eidem praecepit resignari. Qua injuria moti, postmodum bellum eidem Tancredo ambo pariter indixerunt. Joscelinus autem specialiter, qui citra Euphratem sua habebat praesidia et Antiochenis vicinior erat partibus, principem magis infestabat. Accidit autem quadam die ut, Turcorum multitudinem in suum convocans auxilium, in terram principis irruptiones moliretur, quod princeps praesentiens, ei occurrit; commissoque inter eos praelio, prima fronte de exercitu domini Tancredi ceciderunt viri quasi quingenti; sed, tandem resumptis animis et aciebus instauratis, Turcorum magnam straverunt multitudinem, Joscelinum et suos in fugam convertentes. Porro videntes majores regionis et qui sensus habebant magis exercitatos, quod tantorum virorum periculosa nimis erant odia et quod in multum poterant Christiano populo detrimentum cedere, interpositis partibus suis, eos adinvicem reconciliaverunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License