Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. Bertramus, comitis Tolosani filius, cum classe Januensium in Syriam descendit, patri quaerens succedere; Willelmus Jordanis contradicit. Capitur Biblium.

Eodem tempore, Bertramus, domini Raimundi bonae memoriae comitis Tolosani filius, cum classe Januensium circa urbem applicuit Tripolitanam, ubi Willelmus Jordanis ejus consanguineus urbem obsidione vallabat eamdem, sicut et continue fecerat a die obitus praedicti venerabilis viri, qui in eodem negotio moriens defecerat. Statim autem in ejus adventu orta est contentio inter eos, Bertramo de patris successione allegante; Willelmus autem, proprii laboris et impensae per quatuor annos continuos sollicitudinis merita praetendebat. Ille in bona paterna tanquam haeres legitimus volebat succedere; iste locum, sua expugnatum instantia, sibi nitebatur vindicare. Dumque ista diu esset agitata controversia, intervenientibus amicis communibus, ut de pace tractarent, convenit inter mediatores, quod pro bono pacis, Willelmo Jordanis civitates Archis et Tortosa cum suis pertinentiis concederentur; Bertramo vero Tripolis, et Biblium, et mons Peregrinus, item cum suis pertinentiis. Factumque est ita, et ratum habitum partis utriusque concessu. Unde Willelmus pro parte sibi designata factus est homo principis Antiocheni, fidelitate ei manualiter exhibita; Bertramus partis sibi designatae a domino rege Hierosolymorum investituram suscepit, ei solemniter exhibens fidelitatem. Additum est etiam in compositionis forma, quod si alter sine liberis vita decederet, alter ei succederet in universum. Quaestione vero praedicta per hujusmodi sopita transactionem, accidit quod inter armigeros utriusque familiae, ex causa levi, orta est contentio; pro qua pacificanda, cum velox in equo saepe dictus comes Willelmus occurreret, sagitta casu percussus, interiit. Dicebatur a nonnullis, quod comitis Bertrami dolis et machinationibus comes Willelmus interierit; sed tamen usque hodie illius vulneris non comparuit certus auctor; sic igitur sublato aemulo et praedictae urbis competitore, Bertramus solus in expeditione mansit. Erat autem classis Januensium, cum qua venerat, galearum septuaginta; cui praefecti erant duo nobiles viri Januenses, Ansaldus et Hugo Ebriacus. Videntes ergo quod circa urbem Tripolitanam, per idem tempus operam consumerent, utile judicant interim aliquid memoria dignum aggredi: commonitoque familiarius comite Bertramo, ut cum eis praesens velit esse per terras, ipsi classem versus Biblium dirigunt. Est autem Biblium urbs maritima, in Phoenice constituta, una de suffraganeis urbibus, quae Tyrensi metropoli jure metropolitico intelliguntur esse subjectae, cujus memoriam Ezechiel propheta facit, dicens: Senes Biblii, et prudentes ejus, o Tyre, praebuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae (Ezech. XXVII, 9). Item in secundo libro Regum de eadem scribitur ita: Porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandum domum Domini (III Reg. V, 18). Dicta est autem prisco vocabulo Eve, eamque fundasse creditur Eveus, sextus filiorum Chanaan. Ad hanc pervenientes et eam mari terraque circumvallantes, civibus admodum territis et de sui tuitione diffidentibus, classis praefectos praedictum Ansaldum et Hugonem Ebriacum missa legatione conveniunt, significantes, quod si volentibus egredi liberum cum uxoribus et liberis vellent dare exitum; nolentibus autem sua deserere domicilia, in urbe liceret bonis conditionibus immorari, parati essent reseratis aditibus, eos tanquam dominos admittere. Quibus conditionibus juxta vota eorum admissis, urbem praedictis duobus tradiderunt viris; quorum alter, Hugo videlicet Ebriacus, sub annua certi census praestatione fisco Januensium inferenda, usque ad certum tempus eam recepit. Hic idem, hujus Hugonis, qui eidem hodie praeest civitati, avus fuit, qui ejus nomen obtinet et agnomen. Capta ergo praedicta civitate, classis iterum Tripolim est reversa.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License