Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X. Rex Balduinus Tripolim properat; fervet obsidio, et capitur civitas.

Audiens igitur dominus rex praedictam Januensium classem, capta Biblio, circa Tripolitanas partes moram adhuc facere, illuc properus accedit, tentaturus si eosdem Januenses aliquibus conditionibus secum posset detinere, quatenus eorum fretus auxilio, unam de urbibus maritimis sibi vindicaret. Restabant enim adhuc in nostro littore quatuor rebelles, Berythum videlicet, Sidon, Tyrus et Ascalona, quae nostrorum novellae plantationi multum oberant, ad obtinendum incrementum. Illuc ergo veniens, omnes qui in obsidione erant, tam per mare quam per terras, sua exhilaravit praesentia et in opere coepto reddidit ferventiores. Statim enim in ejus adventu visi sunt, qui exterius in obsidendo laborabant, maximum reperisse solatium; ita ut et major eis audacia accessisse videretur, et vires non dubitarent incrementum accepisse; obsessis autem e converso, et desolatio se intulit solito amplior, et spes resistendi omnino succubuit enervata: quoque hostes vident solito fortiores, eo se debiliores reputant; quodque illis accederet, totum sibi decedere reputantes. Innovant ergo nostri quasi novi recentesque, assultus; et hostibus omnino ubicunque locus est, solito instant protervius: tanquam obsidionem, quam continuo pene septennio multo labore protraxerant, tunc primitus inchoassent. Videntes ergo cives nostrorum singulis diebus vires invalescere, eorum vero e converso minui, diuturnis laboribus fatigati, spem subsidii nullam habentes, communicato inter se consilio, tractant quomodo tantis malis possent finem imponere. Missis igitur legationibus tam ad dominum regem quam ad dominum comitem, sub conditione spondent eis urbem se resignaturos, si egredi volentibus, libere et sine difficultate liceret, et familias suas cum omni supellectile ad loca optata transferre possent; nolentibus autem exire, si sub certa pensione domino comiti annuatim persolvenda, tute et tranquille in domibus suis manere et possessiones suas colere concedatur. Auditis igitur civium postulationibus, rex, cum comite et aliis magnatibus consilio communicato, utile judicat, eorum admissis desideriis, urbem sine dilatione recipere. Placuit igitur sermo iste omnibus, et praestita conniventia, evocatis ante se civibus, eorum admittunt petitiones. Praestitisque juramentis, quod praedictae conventiones eis sine fraude et malo ingenio, bona fide conservarentur, urbem recipiunt, introire volentibus aditibus reseratis. Capta est praedicta civitas anno ab Incarnatione Domini 1109, mense Junio, decima die mensis. Factus est autem ibidem comes Bertramus, fidelitate manualiter exhibita, domini regis homo ligius; unde et ejus successores, usque in praesentem diem, regi Hierosolymorum id ipsum tenentur exhibere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License