Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. Balduinus comes Edessanus, ad socerum Gabrielem Meleteniam descendit, ubi factum ejus exstat satis memorabile.

Accidit autem per eosdem dies quod a vinculis hostium absolutus dominus Balduinus Edessanorum comes, cum multos haberet equites, nec haberet unde eis exhibitae militiae et impensi fideliter officii persolveret stipendia, arguto habito satis et acuto consilio, destinat cum eisdem suis commilitonibus, socerum, qui valde pecuniosus erat, apud Meleteniam visitare, praestructo et praeordinato solerter, ut postquam ad ejus ventum esset praesentiam, quid fieri oporteret. Compositis igitur ad iter necessariis, illuc pervenit, ubi ex more depenso mutuae salutationis affatu, et pacis signo cum mutuis amplexibus et plena charitate alternatim praebito, magnifice nimis et supra hospitalitatis leges, tanquam domesticus et affectione filius, susceptus est a socero. Cum igitur per dies aliquot ibi dominus comes moram fecisset, et semel confabulationibus fortasse necessariis, hinc socer, inde gener diei partem aliquam protraxissent, accesserunt (sicut inter eos prius condictum fuerat), et eis colloquentibus ingesserunt se milites ejus. Tunc unus ex eis, quasi omnium autoritate factus verbi patronus, comitem alloquitur, dicens: Nosti, comes, et nemo te melius, quam fideliter et quam strenue turba haec militum, quae praesens est, tibi jam multo tempore, fidem tuam et promissionem secuta, militaverit: quantos labores, quantasque in vigiliis, siti, fame, frigore, simul et aestus importunitate pertulerit molestias, ut te et regionem tibi divinitus commissam, ab hostium injuriis redderet securam; et a civibus et reliquo populo in ea commorante, infidelium et inimicorum crucis Christi averterent impetus et molestias propulsarent. Te introducit pro se testem hoc collegium, tibi aliquando necessarium. Compertum habes, quantum jam effluxerit temporis, ex quo sine stipendiis tibi militaverimus; quoties nobis solvi necessitate compulsi postulaverimus; quoties petitas inducias, tibi compatientes, indulserimas, de die in diem aequanimiter sustinentes; et nunc res eo deductae sunt nostrae, quod diutius praestolari non possumus. Paupertas invincibilis est, quae diuturniores ferias, et tempus auctius tibi iterum dari negat. Elige tibi unum; aut debitum solve, inopiae nostrae subveniens; aut pignus quod obligasti, juxta pactum exhibe. Miratus est Gabriel quidnam sibi vellet haec concio, et sermo ita solemnis quid portenderet. Tandemque edoctus per interpretes, rem tenuit; sed quaerit cujusmodi pignus, pro pactis stipendiis, dominus comes obligasset. Cui, cum quasi pudore prohibitus, dominus comes responsum non daret, respondit eorum advocatus: Quia barbam suam hypothecaverat eis, ut nisi statuta die pacta militibus solverentur stipendia, eidem barba sine contradictione raderetur. Quod audiens Gabriel, stupidus prae facti novitate et complosis manibus supra modum admirans, anhelare coepit, et prae angustia nimis aestuare. Mos enim est Orientalibus, tam Graecis quam aliis nationibus, barbas tota cura et omni sollicitudine nutrire; pro summoque probro et majori quae unquam irrogari possit ignominia reputare, si vel unus pilus quocunque sibi de casu barba cum injuria detrahatur. Interrogansque dominum comitem, si ita esset sicut dicebatur? respondit: Ita. Iterum fortius admirans, pene extra se factus, quaerit iterum: Quare rem tanta diligentia conservandam, argumentum viri, vultus gloriam, hominis praecipuam auctoritatem, ita obligasset, tanquam rem mediocrem, et ab homine sine confusione separabilem? Cui comes: Quia non erat mihi res alia dignior cujus interpositione, militibus proterve instantibus, possem plenius satisfacere. Sed nec oportet dominum et patrem meum, multum super hoc esse sollicitum; nam spero de misericordia Domini, quod impetratis a militibus induciis, postquam Edessam rediero, militum instantiae satisfaciens, cum mea honestate pignus luam obligatum. Milites e diverso statim se diversuros ab eo, minasque intentare, sicut edocti erant, nisi solvat maturius, unanimiter asserebant. Quod audiens Gabriel, vir simplex et collusionis eorum ignarus, apud se fluctuans quid faceret, elegit potius de suo solvere militibus id in quo tenebatur gener obligatus, quam ejus pati, qui reputabatur filius, tantam ignominiam. Quaerit quae sit debiti summa. Cui responsum est: Triginta millium Michaelitarum; quod genus aureorum tunc in publicis commerciis erat celebre, a quodam imperatore Constantinopolitano, qui eam monetam sua fecerat insignem imagine, Michaele nomine, sic nuncupatum. Solvere igitur spondet pro genero, conditione tali, pactam pecuniam, ut media dominus comes fide firmiter promittat, quod de caetero nullo casu, nullo necessitatis articulo, ita quibuslibet personis se velit obligare. Soluta igitur pecunia sumptaque a socero licentia, dominus comes cum suis, tumentibus loculis et depulsa inopia, dives ad propria reversus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License