Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. Bethlehemitica Ecclesia per regis studium ad cathedralem erigitur dignitatem.

Anno sequenti, qui erat ab Incarnatione Domini 1110, sollicitus rex, et curam gerens pervigilem, quomodo sibi regnum a Deo commissum posset honorare et Deo protectori suo aliquid acceptione dignum offerre, proposuit de pio mentis fervore, Ecclesiam Bethlehemiticam, quae usque ad illum diem prioratus tantum fuerat, ad cathedralem sublimare dignitatem. Quod qualiter gestum fuerit, ex rescripto ejusdem piissimi regis super hoc edicto, amplius et perfectius erit manifestum, quod sic habet: Divina inspirante gratia gens Francorum admonita, Hierusalem civitatem sanctam, diuque oppressione paganorum fatigatam, ubi mors, quae primo praevaricante parente genus humanum invaserat, morte Salvatoris est destructa, a spurcitia praedicta liberavit. Obsessa est namque civitas haec cultu divino digna septimo Idus Junii, a gente praefata; et Idibus Julii, Deo pro ea pugnante, est capta. Capta autem civitate anno Domini 1100, dispositione divina suggerente, placuit clero atque Raimundo Sancti Aegidii, Roberto Northmanniae, et Roberto Flandrensi comitibus, Tancredo, et caeteris primatibus, cum universa Francorum multitudine, ut piissimus et misericordissimus dux Godefridus, charissimus frater meus, eidem praesideret; ipse vero, vir Deo dignus, sanctae civitatis gubernator, primo principatus sui anno peracto, Deo propitio, tertia die sequentis, in pace quievit. Cui ego Balduinus ab exsultante clero, principibus et populo, primus rex Francorum, nutu divino, excellentiam Bethlehemiticae Ecclesiae, nativitatem Domini nostri Jesu Christi praefulgida mente pertractans, in qua primum venerabiliter caput meum diademate ornatum effulserat, ut episcopali dignitate donaretur mihi per omnia placuit. Igitur quod corde caste conceperam, indesinenter excogitans, tandem ad aures Arnulfi archidiaconi, viri clarissimi, et Hierosolymitani capituli usque perduxi, eumque et idem capitulum, ut super hac re mihi consulerent, obnixe rogavi. Qui tam justae petitioni meae obsequentes, tum pro Hierosolymitana sede quae postea quasi orbata parente videbatur, tum pro hoc negotio Romam peti decreverant. Hanc itaque legationem Arnulfus archidiaconus, et Aichardus eodem tempore decanus suscipientes, Romam perrexerunt: et sancto Spiritu cooperante, apud domnum Paschalem secundum, universalis Ecclesiae pontificem, de utroque negotio honestum invenientes consilium, Hierusalem remearunt. Domnus vero Paschalis papa, Gibellinum Arelatensem archiepiscopum, virum sapientiae radiis coruscum, omnique morum honestate fulgidum, cui id legationis Arnulfo atque Aichardo praesentibus injunxerat, post eos Hierusalem direxit. Propterea a me, clero simul et populo gaudenter susceptus pro praecepto domni Paschalis papae et mea bona voluntate, et assensu Hierosolymitani capituli, ac totius favore consilii, et propria deliberatione omnia dispensans, in Bethlehemitica Ecclesia, Aschetinum, virum illustrem eamdem gubernantem, quem Hierosolymitanum capitulum ejusdem Ecclesiae cantorem, me cum meis proceribus et populo volente Ascalonae elegerat atque statuerat episcopum, obtinere primatum episcopalem decrevit; Bethlehemiticaeque sedi, pro praecepto et consideratione nostra, Ascalonae Ecclesiam parochiali jure subjugavit. Tandem ego Balduinus, Dei gratia rex Hierusalem, Latinorum primus, jam dicta laetus obnixe firmavi. Villam etiam Bethlehem, quam Ecclesiae concesseram, pro salute animae meae, et misericordissimi ducis fratris mei Godefridi, atque omnium parentum meorum; et unum casale, quod est in territorio Accon, nomine Bedar; aliud etiam quod est in territorio Neapolitano, nomine Seylon; aliud quoque adjacens Bethlehem, quod dicitur Bethbezan: et duo casalia in territorio Ascalonitano, unum videlicet Zeophir, et aliud nomine Caicapha, cum suis pertinentiis episcopo, ejusque successoribus firmiter ac libere tenere ac possidere praecepi, dedi atque concessi. Praefatam quoque Ecclesiam a calumnia qua Hierosolymitana Ecclesia eam vexabat, commutatione terrarum ac vinearum quae in circuitu Jerusalem in meo dominio erant, absolutissimam reddidi. Statuimus autem quod si quis clericus, vel laicus, nefandissima cupiditate ductus, illud quod pro petitione mea de Bethlehemitica Ecclesia, nativitate Domini ac Salvatoris nostri praeclara, Spiritu sancto juvante, a domino Paschale, Romanae sedis summo ac venerando pontifice, per Gibelinum ejusdem legatum, Arelatensem archiepiscopum roboratum est, post decessum meum violare praesumpserit, invasionis crimine, nisi commonitus resipuerit, obligetur, ac totius regni nostri expers effectus, graviter judicetur. Praeterea concedo quod quicunque meorum optimatum, vel aliquis militum seu burgensium, Dei afflatus Spiritu de suis redditibus, pro sua suorumque animabus, dare eidem Ecclesiae voluerit, libera sit sibi piae voluntatis exsecutio, et in perpetuum valeat facultatum suarum legitime facta donatio. Facta est autem haec concessionis, vel confirmationis nostrae inscriptio, rerumque gestarum designatio, anno ab Incarnatione Domini 1110, indictione III, praesidente Romanae Ecclesiae papa domno Paschale secundo, Hierosolymis vero Gibelino Arelatensi archiepiscopo, sedis apostolicae vicario in patriarcham electo. Sunt ergo istius assertionis testes:

Arnulfus archidiaconus,
Aichardus decanus,
Eustachius Garnerius,
Anselmus turris David custos,
Radulfus de Foritaneto,
Pisellus vicecomes,
Simon ducis filius,
Anfredus vir religiosus,
Gerardus camerarius, et alii quamplures.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License