Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Ab Oriente Turcorum ingens manus, et innumerabiles copiae finibus se infundunt Antiochenis; sed Tancredus una cum Tripolitano comite Bertramo, resistit viriliter.

Nec mora interposita diuturniore, post Sidonem captam, collecta est in Perside equitum manus infinita; qui ut proprias experirentur vires, ut super eo aliquando possent gloriari, in regiones nostras ascenderunt. A primo enim Latinorum introitu, usque ad annum regni eorum quasi quadragesimum, non defuit nostris pestis illa, saevior hydra, recens et damno capitum facta locupletior. Annis quippe pene singulis de illo sinu Persico tanta erumpebat illius populi detestabilis multitudo, ut pene universam terrae superficiem sua numerositate operirent. Sed miserante nostros labores divina clementia, suscitavit Persarum insolentiae et regno nimis de se praesumenti aemulum imperium gentis Hiberorum: quo per gratiam Dei incrementum suscipiente, et vires acquirente, per successus continuos contrita est Persarum superbia; et qui prius praedicto populo suspecti erant et formidabiles, facti sunt, versa vice, eis et viribus et armorum experientia longe inferiores; quique regnis exteris; etiam remotioribus consueverant inferre sollicitudinem, nunc sibi sufficere reputant, si intra fines suos tranquillitatem reperiunt vel ad tempus. Est autem Hiberia regio in plaga septentrionali constituta, quae alio nomine dicitur Avesguia, Persis contermina, homines habens corpore proceros, robustos viribus, multa strenuitate commendabiles. Hi frequentibus bellis et congressionibus assiduis Persarum adeo copias attriverunt, ut jam se nec pares reputent, et pro suo statu solliciti aliorum provincias vexare destiterint. Praedicta ergo multitudo, a finibus illis egressa, Mesopotamiam transcurrens, transmisso Euphrate fluvio magno, regionem circa fluvium pro arbitrio tractantes, optimum regionis praesidium Turbessel obsident; cumque per mensem continuum ibidem operam consumpsissent, videntes quod non proficerent, ad partes Halapienses se contulerunt, de sua multitudine confisi, machinantes ut dominum Tancredum incaute et cum impetu provocarent ad praelium. Dominus autem Taucredus, sicut vir prudens erat et in agendis circumspectus, dominum regem litteris evocat et nuntiis, ut mature subsidium conferat. Qui sine mora convocata ingenti militia, assumpto sibi Bertramo comite Tripolitano, cum suis iterum copiis ad partes illas se contulit. Qui cum pervenissent ad oppidum Rugiam, ibi dominum Tancredum cum suis expeditionibus invenerunt: unde in hostes progressi, ante urbem Caesaream, quae vulgo appellatur Caesarea, ubi hostes castrametati fuerant, ordinatis agminibus pervenerunt. Ubi cum se mutuo uterque conspexisset exercitus, Turcis declinantibus praelium, a regione discesserunt, nostris, ab invicem sumpta licentia, ad propria reversis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License