Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Tyrus obsidetur; sed, resistentibus potenter civibus, obsidentium deluditur intentio.

Consequenter autem eodem anno, cum Tyrus sola de urbibus maritimis, quae sunt a Laodicia Syriae usque ad Ascalonam, quae est novissima regni civitas, infidelitatis jugum pateretur; adjecit dominus rex, qui alias auctore Domino expedierat, illam regno vindicare. Congregatis ergo ex universa ora maritima navibus quotquot invenire potuit, classem ordinat qualemqualem; cui praecipit, ut illuc sub omni celeritate maturarent: et ipse convocatis regni viribus et populo undique accito universo, praedictam urbem, locatis in gyrum copiis, obsidione vallat. Est autem Tyrus civitas in corde maris sita, in modum insulae circumsepta pelago, caput et metropolis provinciae Phoenicis; quae a rivo Valeniensi, usque ad Petram incisam, Dorae conterminam, protenditur, infra sui ambitum, urbes suffraganeas continens quatuordecim. De situ et commoditatibus hujus civitatis, in inferioribus dicetur latius, ubi de ejus obsidione novissima et captione concessa divinitus, auctore Domino tractabitur. Obsessa itaque civitate praedicta, sicut princeps erat valde sollicitus, omnem dabat operam, omne studium impendebat, quomodo multipliciter gravatis civibus, eos ad deditionem compelleret; percurrensque argumenta singula, quibus obsessis urbibus solent irrogari molestiae, omnia diligenter impendebat, ut civitas in suam transiret ditionem. Nam crebris assultibus continuis pene congressionibus, murorum et turrium flagellatione, et violentis ictibus, telorum quoque et sagittarum immissione perpetua, affligebat obsessos. Tandemque ad malorum cumulum duas praecepit erigi ex lignea materia turres, lapideis aedificiis multo sublimiores; unde et urbem esset quasi subjectam inspicere; et bellum civibus quasi de superioribus inevitabiliter inferre. Cives autem e converso viri prudentes et strenui, et hujusmodi versutiarum non omnino expertes, argumentis objiciunt argumenta; et modis paribus quibus eis inferebantur injuriae, repellere satagebant. Duas siquidem turres, comportatis lapidibus et congesto ad multam quantitatem caemento, quae machinis nostrorum recte videbantur oppositae, ascendentes, superaedificare coeperunt: ita ut subito et intra paucos dies ligneis machinis, quae exterius erant oppositae, multo altiores invenirentur. Unde in subjectas machinas ignem jaculantes, omnia sine difficultate parati erant incendere; videns ergo rex, quod ars arte deluderetur, longis laboribus et expensis non modicis, quas per quatuor menses et eo amplius ibidem consumpserat, gravatus plurimum, ab incepto destitit, spe frustratus: solutaque obsidione, ipso Ptolomaidam reverso, reliqui certatim ad propria redierunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License